1Et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis
magister aspice quales lapides et quales structurae
2et respondens Iesus ait illi
vides has omnes magnas aedificationes
non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur
3Et cum sederet in montem Olivarum contra templum
interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas
4dic nobis quando ista fient
et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari
5et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat
6multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum
et multos seducent
7cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis
oportet enim fieri sed nondum finis
8exsurget autem gens super gentem
et regnum super regnum
et erunt terraemotus per loca et fames
initium dolorum haec
9Videte autem vosmet ipsos
tradent enim vos conciliis
et in synagogis vapulabitis
et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis
10Et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium
11Et cum duxerint vos tradentes
nolite praecogitare quid loquamini
sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini
non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus
12tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium
et consurgent filii in parentes et morte adficient eos
13et eritis odio omnibus propter nomen meum
qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit
14Cum autem videritis abominationem desolationis
stantem ubi non debet
qui legit intellegat
Tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes
15et qui super tectum ne descendat in domum
nec introeat ut tollat quid de domo sua
16et qui in agro erit non revertatur retro
tollere vestimentum suum
17Vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus
18Orate vero ut hieme non fiant
19Erunt enim dies illi tribulationes tales
quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc
neque fient
20Et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro
sed propter electos quos elegit breviavit dies
21Et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic
ne credideritis
22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae
et dabunt signa et portenta
ad seducendos si potest fieri etiam electos
23vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia
24Sed in illis diebus post tribulationem illam
sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum
25et erunt stellae caeli decidentes
et virtutes quae sunt in caelis movebuntur
26Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus
cum virtute multa et gloria
27et tunc mittet angelos suos
et congregabit electos suos a quattuor ventis
a summo terrae usque ad summum caeli
28a ficu autem discite parabolam
cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia
cognoscitis quia in proximo sit aestas
29sic et vos cum videritis haec fieri
scitote quod in proximo sit in ostiis
30amen dico vobis
quoniam non transiet generatio haec
donec omnia ista fiant
31caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt
32De die autem illo vel hora nemo scit
neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater
33Videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit
34Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam
et dedit servis suis potestatem cuiusque operis
et ianitori praecipiat ut vigilet
35Vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat
sero an media nocte an galli cantu an mane
36ne cum venerit repente inveniat vos dormientes
37quod autem vobis dico omnibus dico vigilate