1Et coepit illis in parabolis loqui
vineam pastinavit homo et circumdedit sepem
et fodit lacum et aedificavit turrem
et locavit eam agricolis et peregre profectus est
2et misit ad agricolas in tempore servum
ut ab agricolis acciperet de fructu vineae
3qui adprehensum eum ceciderunt et dimiserunt vacuum
4et iterum misit ad illos alium servum
et illum capite vulneraverunt et contumeliis
adfecerunt
5et rursum alium misit et illum occiderunt
et plures alios quosdam caedentes alios vero occidentes
6adhuc ergo unum habens filium carissimum
et illum misit ad eos novissimum dicens
quia reverebuntur filium meum
7coloni autem dixerunt ad invicem hic est heres
venite occidamus eum et nostra erit hereditas
8et adprehendentes eum occiderunt et eiecerunt extra vineam
9quid ergo faciet dominus vineae
veniet et perdet colonos et dabit vineam aliis
10nec scripturam hanc legistis
lapidem quem reprobaverunt aedificantes
hic factus est in caput anguli
11a Domino factum est istud
et est mirabile in oculis
nostris
12Et quaerebant eum tenere et timuerunt turbam
cognoverunt enim quoniam ad eos parabolam hanc dixerit
et relicto eo abierunt
13Et mittunt ad eum quosdam ex Pharisaeis et Herodianis
ut eum caperent in verbo
14qui venientes dicunt ei
magister scimus quoniam verax es
et non curas quemquam
nec enim vides in faciem hominis
sed in veritate viam Dei doces
licet dari tributum Caesari an non dabimus
15qui sciens versutiam eorum ait illis
quid me temptatis adferte mihi denarium ut videam
16at illi adtulerunt et ait illis
cuius est imago haec et inscriptio
dicunt illi Caesaris
17respondens autem Iesus dixit illis
reddite igitur quae sunt Caesaris Caesari et quae sunt Dei Deo
et mirabantur super eo
18et venerunt ad eum Sadducaei qui dicunt resurrectionem non esse
et interrogabant eum dicentes
19magister Moses nobis scripsit
ut si cuius frater mortuus fuerit
et dimiserit uxorem et filios non reliquerit
accipiat frater eius uxorem ipsius
et resuscitet semen fratri suo
20septem ergo fratres erant
et primus accepit uxorem et mortuus est non relicto semine
21et secundus accepit eam et mortuus est
et nec iste reliquit semen et tertius similiter
22et acceperunt eam similiter septem et non reliquerunt semen
novissima omnium defuncta est et mulier
23in resurrectione ergo cum resurrexerint cuius de his erit uxor
septem enim habuerunt eam uxorem
24et respondens Iesus ait illis
non ideo erratis non scientes scripturas neque virtutem
Dei
25cum enim a mortuis resurrexerint
neque nubent neque nubentur
sed sunt sicut angeli in caelis
26de mortuis autem quod resurgant
non legistis in libro Mosi super rubum
quomodo dixerit illi Deus inquiens
ego sum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob
27non est Deus mortuorum sed vivorum
vos ergo multum erratis
28Et accessit unus de scribis qui audierat illos conquirentes
et videns quoniam bene illis responderit
interrogavit eum quod esset primum omnium mandatum
29Iesus autem respondit ei
quia primum omnium mandatum est
audi Israhel Dominus Deus noster Deus unus est
30et diliges Dominum Deum tuum
ex toto corde tuo et ex tota anima tua
et ex tota mente tua et ex tota virtute tua
hoc est primum mandatum
31secundum autem simile illi
diliges proximum tuum tamquam te ipsum
maius horum aliud mandatum non est
32Et ait illi scriba bene magister in veritate dixisti
quia unus est et non est alius praeter eum
33et ut diligatur ex toto corde et ex toto intellectu
et ex tota anima et ex tota fortitudine
et diligere proximum tamquam se ipsum
maius est omnibus holocaustomatibus et
sacrificiis
34Iesus autem videns quod sapienter respondisset dixit illi
non es longe a regno Dei
Et nemo iam audebat eum interrogare
35Et respondens Iesus dicebat docens in templo
quomodo dicunt scribae Christum Filium esse David
36ipse enim David dicit in Spiritu Sancto
dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis
donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum
37ipse ergo David dicit eum Dominum et unde est filius eius
et multa turba eum libenter audivit
38Et dicebat eis in doctrina sua
cavete a scribis qui volunt in stolis ambulare et salutari in foro
39et in primis cathedris sedere in synagogis
et primos discubitus in cenis
40Qui devorant domos viduarum sub obtentu prolixae orationis
hii accipient prolixius iudicium
41et sedens Iesus contra gazofilacium
aspiciebat quomodo turba iactaret aes in gazofilacium
et multi divites iactabant multa
42cum venisset autem una vidua pauper
misit duo minuta quod est quadrans
43et convocans discipulos suos ait illis
amen dico vobis
quoniam vidua haec pauper plus omnibus misit qui miserunt in gazofilacium
44omnes enim ex eo quod abundabat illis miserunt
haec vero de penuria sua omnia quae habuit misit totum victum suum