1Et cum adpropinquarent Hierosolymae et Bethaniae ad montem Olivarum
mittit duos ex discipulis suis
2et ait illis
ite in castellum quod est contra vos
et statim introeuntes illuc invenietis pullum ligatum
super quem nemo adhuc hominum sedit
solvite illum et adducite
3et si quis vobis dixerit quid facitis
dicite quia Domino necessarius est
et continuo illum dimittet huc
4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante ianuam foris in bivio
et solvunt eum
5et quidam de illic stantibus dicebant illis
quid facitis solventes pullum
6qui dixerunt eis sicut praeceperat illis Iesus
et dimiserunt eis
7et duxerunt pullum ad Iesum
et inponunt illi vestimenta sua
et sedit super eo
8multi autem vestimenta sua straverunt in via
alii autem frondes caedebant de arboribus et sternebant in via
9Et qui praeibant et qui sequebantur clamabant dicentes
osanna benedictus qui venit in nomine Domini
10benedictum quod venit regnum patris nostri David
osanna in excelsis
11Et introivit Hierosolyma in templum
et circumspectis omnibus
cum iam vespera esset hora
exivit in Bethania cum duodecim
12et alia die cum exirent a Bethania esuriit
13cumque vidisset a longe ficum habentem folia
venit si quid forte inveniret in ea
et cum venisset ad eam nihil invenit praeter folia
non enim erat tempus ficorum
14et respondens dixit ei
iam non amplius in aeternum quisquam fructum ex te
manducet
et audiebant discipuli eius
15Et veniunt Hierosolymam
et cum introisset templum
coepit eicere vendentes et ementes in templo
et mensas nummulariorum et cathedras vendentium columbas evertit
16et non sinebat ut quisquam vas transferret per
templum
17et docebat dicens eis non scriptum est
quia domus mea domus orationis vocabitur omnibus gentibus
vos autem fecistis eam speluncam latronum
18Quo audito principes sacerdotum et scribae quaerebant
quomodo eum perderent
timebant enim eum
quoniam universa turba admirabatur super doctrina eius
19Et cum vespera facta esset egrediebatur de civitate
20et cum mane transirent viderunt ficum aridam factam a radicibus
21et recordatus Petrus dicit ei
rabbi ecce ficus cui maledixisti aruit
22Et respondens Iesus ait illis habete fidem Dei
23amen dico vobis
quicumque dixerit huic monti tollere et
mittere in mare
et non haesitaverit in corde suo
sed crediderit quia quodcumque dixerit fiat fiet ei
24Propterea dico vobis
omnia quaecumque orantes petitis
credite quia accipietis et veniet vobis
25Et cum stabitis ad orandum
dimittite si quid habetis adversus aliquem
ut et Pater vester qui in caelis est dimittat vobis peccata vestra
26quod si vos non dimiseritis
nec Pater vester qui in caelis est dimittet vobis peccata vestra
27Et veniunt rursus Hierosolymam
et cum ambularet in templo
accedunt ad eum summi sacerdotes et scribae et seniores
28et dicunt illi in qua potestate haec facis
et quis tibi dedit hanc potestatem ut ista facias
29Iesus autem respondens ait illis
interrogabo vos et ego unum verbum
et respondete mihi et dicam vobis in qua potestate haec faciam
30baptismum Iohannis de caelo erat an ex hominibus
respondete mihi
31at illi cogitabant secum dicentes
si dixerimus de caelo
dicet quare ergo non credidistis ei
32sed dicemus ex hominibus
timebant populum
omnes enim habebant Iohannem quia vere propheta esset
33et respondentes dicunt Iesu nescimus
respondens Iesus ait illis
neque ego dico vobis in qua potestate haec faciam