1Et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen
et conveniunt iterum turbae ad eum
et sicut consueverat iterum docebat illos
2et accedentes Pharisaei interrogabant eum
si licet viro uxorem dimittere
temptantes eum
3at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Moses
4qui dixerunt
Moses permisit libellum repudii scribere et dimittere
5quibus respondens Iesus ait
ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istud
6ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deus
7propter hoc relinquet homo patrem
suum et matrem
et adherebit ad uxorem suam
8et erunt duo in carne una
itaque iam non sunt duo sed una caro
9quod ergo Deus iunxit homo non separet
10Et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eum
11Et dicit illis
quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit
adulterium committit super eam
12et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechatur
13Et offerebant illi parvulos ut tangeret illos
discipuli autem comminabantur offerentibus
14quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis
sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos
talium est enim regnum Dei
15amen dico vobis
quisque non receperit regnum Dei velut
parvulus
non intrabit in illud
16et conplexans eos et inponens manus super illos
benedicebat eos
17Et cum egressus esset in viam
procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum
magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiam
18Iesus autem dixit ei
quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deus
19praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris
ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris
honora patrem tuum et matrem
20et ille respondens ait illi
magister omnia haec conservavi a iuventute mea
21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi
unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus
et habebis thesaurum in caelo et veni sequere me
22Qui contristatus in verbo abiit maerens
erat enim habens possessiones multas
23et circumspiciens Iesus ait discipulis suis
quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibunt
24discipuli autem obstupescebant in verbis eius
at Iesus rursus respondens ait illis
filioli quam difficile est
confidentes in pecuniis regnum Dei introire
25facilius est camelum per foramen acus transire
quam divitem intrare in regnum Dei
26qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos
et quis potest salvus fieri
27et intuens illos Iesus ait
apud homines inpossibile est sed non apud Deum
omnia enim possibilia sunt apud Deum
28coepit Petrus ei dicere
ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus te
29Respondens Iesus ait amen dico vobis
nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores
aut matrem aut patrem aut filios aut
agros
propter me et propter evangelium
30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc
domos et fratres et sorores
et matres et filios et agros cum persecutionibus
et in saeculo futuro vitam aeternam
31Multi autem erunt primi novissimi et novissimi primi
32Erant autem in via ascendentes in Hierosolyma
et praecedebat illos Iesus
et stupebant et sequentes timebant
et adsumens iterum duodecim
coepit illis dicere quae essent ei ventura
33quia ecce ascendimus in Hierosolyma
et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et
senioribus
et damnabunt eum morti et tradent eum gentibus
34et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum
et interficient eum et tertia die resurget
35Et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes
filii Zebedaei dicentes
magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobis
36at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobis
37et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam
et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tua
38Iesus autem ait eis nescitis quid petatis
potestis bibere calicem quem ego bibo
aut baptismum quo ego baptizor baptizari
39at illi dixerunt ei possumus
Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis
et baptismum quo ego baptizor baptizabimini
40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram
non est meum dare sed quibus paratum est
41Et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohanne
42Iesus autem vocans eos ait illis
scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis
et principes eorum potestatem habent ipsorum
43non ita est autem in vobis
sed quicumque voluerit fieri maior erit vester minister
44et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servus
45Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei
sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multis
46Et veniunt Hierichum
et proficiscente eo de Hiericho
et discipulis eius et plurima multitudine
filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicans
47qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est
coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere mei
48et comminabantur illi multi ut taceret
at ille multo magis clamabat Fili David miserere mei
49et stans Iesus praecepit illum vocari
et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat te
50qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eum
51et respondens illi Iesus dixit
quid vis tibi faciam
caecus autem dixit ei rabboni ut videam
52Iesus autem ait illi
vade fides tua te salvum fecit
et confestim vidit et sequebatur eum in via