1et post dies sex adsumit Iesus Petrum et Iacobum
et Iohannem
et ducit illos in montem excelsum seorsum solos
et transfiguratus est coram ipsis
2et vestimenta eius facta sunt splendentia
candida nimis velut nix
qualia fullo super terram non potest candida facere
3et apparuit illis Helias cum Mose et erant loquentes cum Iesu
4et respondens Petrus ait Iesu
rabbi bonum est hic nos esse
et faciamus tria tabernacula
tibi unum et Mosi unum et Heliae unum
5non enim sciebat quid diceret
erant enim timore exterriti
6et facta est nubes obumbrans eos et venit vox de nube dicens
hic est Filius meus carissimus audite illum
7et statim circumspicientes
neminem amplius viderunt nisi Iesum tantum secum
8et descendentibus illis de monte
praecepit illis ne cui quae vidissent narrarent
nisi cum Filius hominis a mortuis resurrexerit
9Et verbum continuerunt apud se
conquirentes quid esset cum a mortuis resurrexerit
10Et interrogabant eum dicentes
quid ergo dicunt Pharisaei et scribae
quia Heliam oporteat venire primum
11qui respondens ait illis
Helias cum venerit primo restituet omnia
et quomodo scriptum est in Filium hominis
ut multa patiatur et contemnatur
12sed dico vobis quia et Helias venit
et fecerunt illi quaecumque voluerunt
sicut scriptum est de eo
13Et veniens ad discipulos suos vidit turbam magnam circa eos
et scribas conquirentes cum illis
14et confestim omnis populus videns eum
stupefactus est
et adcurrentes salutabant eum
15et interrogavit eos quid inter vos conquiritis
16Et respondens unus de turba dixit
magister adtuli filium meum ad te habentem spiritum mutum
17qui ubicumque eum adprehenderit adlidit eum
et spumat et stridet dentibus et arescit
et dixi discipulis tuis ut eicerent illum et non potuerunt
18qui respondens eis dicit o generatio incredula
quamdiu apud vos ero quamdiu vos patiar
adferte illum ad me
19et adtulerunt eum
et cum vidisset illum
statim spiritus conturbavit eum
et elisus in terram volutabatur spumans
20et interrogavit patrem eius
quantum temporis est ex quo hoc ei accidit
at ille ait ab infantia
21et frequenter eum et in ignem et in aquas misit
ut eum perderet
sed si quid potes adiuva nos misertus nostri
22Iesus autem ait illi
si potes credere omnia possibilia credenti
23et continuo exclamans pater pueri cum lacrimis aiebat
credo adiuva incredulitatem meam
24et cum videret Iesus concurrentem turbam
comminatus est spiritui inmundo dicens illi
surde et mute spiritus ego tibi praecipio
exi ab eo et amplius ne introeas in eum
25et clamans et multum
discerpens eum exiit ab eo
et factus est sicut mortuus
ita ut multi dicerent quia mortuus est
26Iesus autem tenens manum eius elevavit illum et surrexit
27Et cum introisset in domum
discipuli eius secreto interrogabant eum
quare nos non potuimus eicere eum
28et dixit illis
hoc genus in nullo potest exire nisi in oratione et ieiunio
29Et inde profecti praetergrediebantur Galilaeam
nec volebat quemquam scire
30docebat autem discipulos suos et dicebat illis
quoniam Filius hominis tradetur in manus hominum
et occident eum et occisus tertia die resurget
31at illi ignorabant verbum et timebant eum interrogare
32Et venerunt Capharnaum
qui cum domi esset interrogabat eos
quid in via tractabatis
33At illi tacebant
siquidem inter se in via disputaverant
quis esset illorum maior
34et residens vocavit duodecim et ait illis
si quis vult primus esse erit omnium novissimus et omnium minister
35et accipiens puerum statuit eum in medio eorum
quem cum conplexus esset ait illis
36quisquis unum ex huiusmodi pueris receperit in nomine meo me recipit
Et quicumque me susceperit
non me suscipit sed eum qui me misit
37Respondit illi Iohannes dicens
magister vidimus quendam in nomine tuo eicientem daemonia
qui non sequitur nos
et prohibuimus eum
38Iesus autem ait nolite prohibere eum
nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo
et possit cito male loqui de me
39qui enim non est adversum vos pro vobis est
40Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquae
in nomine meo quia Christi estis
amen dico vobis non perdet mercedem suam
41Et quisquis scandalizaverit unum ex his pusillis credentibus in me
bonum est ei magis
si circumdaretur mola asinaria collo eius et in mare mitteretur
42Et si scandalizaverit te manus tua abscide illam
bonum est tibi debilem introire in vitam
quam duas manus habentem ire in gehennam in ignem inextinguibilem
43Ubi vermis eorum non moritur
et ignis non extinguitur
44et si pes tuus te scandalizat amputa illum
bonum est tibi claudum introire in vitam aeternam
quam duos pedes habentem mitti in gehennam ignis inextinguibilis
45ubi vermis eorum non moritur
et ignis non extinguitur
46quod si oculus tuus scandalizat te eice eum
bonum est tibi luscum introire in regnum Dei
quam duos oculos habentem mitti in gehennam ignis
47ubi vermis eorum non moritur
et ignis non extinguitur
48omnis enim igne sallietur
et omnis victima sallietur
49Bonum est sal
quod si sal insulsum fuerit in quo illud condietis
habete in vobis sal et pacem habete inter vos