1in illis diebus iterum cum turba multa esset
nec haberent quod manducarent
convocatis discipulis ait illis
2misereor super turba quia ecce iam triduo sustinent me
nec habent quod manducent
3et si dimisero eos ieiunos in domum suam deficient in via
quidam enim ex eis de longe venerunt
4et responderunt ei discipuli sui
unde istos poterit quis hic
saturare panibus in solitudine
5et interrogavit eos quot panes habetis
qui dixerunt septem
6et praecepit turbae discumbere supra terram
et accipiens septem panes gratias agens fregit
et dabat discipulis suis ut adponerent
et adposuerunt turbae
7et habebant pisciculos paucos
et ipsos benedixit et iussit adponi
8et manducaverunt et saturati sunt
et sustulerunt quod superaverat de fragmentis septem sportas
9erant autem qui manducaverunt quasi quattuor milia
et dimisit eos
10et statim ascendens navem
cum discipulis suis venit in partes Dalmanutha
11Et exierunt Pharisaei et coeperunt conquirere cum eo
quaerentes ab illo signum de caelo temptantes eum
12et ingemescens spiritu ait
Quid generatio ista quaerit signum
amen dico vobis si dabitur generationi isti signum
13et dimittens eos ascendens iterum abiit trans fretum
14et obliti sunt sumere panes
et nisi unum panem non habebant secum in navi
15Et praecipiebat eis dicens
videte cavete a fermento Pharisaeorum et fermento Herodis
16Et cogitabant ad alterutrum dicentes quia panes non habemus
17quo cognito Iesus ait illis
quid cogitatis quia panes non habetis
nondum cognoscitis nec intellegitis
adhuc caecatum habetis cor vestrum
18oculos habentes non videtis et aures habentes non auditis
nec recordamini
19quando quinque panes fregi in quinque milia
et quot cofinos fragmentorum plenos sustulistis
dicunt ei duodecim
20quando et septem panes in quattuor milia
quot sportas fragmentorum tulistis
et dicunt ei septem
21et dicebat eis quomodo nondum intellegitis
22Et veniunt Bethsaida
et adducunt ei caecum et rogabant eum ut illum tangeret
23et adprehendens manum caeci eduxit eum extra vicum
et expuens in oculos eius inpositis manibus suis
interrogavit eum si aliquid videret
24et aspiciens ait video homines velut arbores ambulantes
25deinde iterum inposuit manus super oculos eius et coepit videre
et restitutus est ita ut videret clare omnia
26et misit illum in domum suam dicens vade in domum tuam
et si in vicum introieris nemini dixeris
27Et egressus est Iesus et discipuli eius in castella Caesareae
Philippi
et in via interrogabat discipulos suos dicens eis
quem me dicunt esse homines
28qui responderunt illi dicentes Iohannem Baptistam
alii Heliam alii vero quasi unum de prophetis
29tunc dicit illis vos vero quem me dicitis esse
respondens Petrus ait ei tu es Christus
30Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo
31et coepit docere illos
quoniam oportet Filium hominis multa pati
et reprobari a senioribus et a summis sacerdotibus et scribis
et occidi et post tres dies resurgere
32et palam verbum loquebatur
Et adprehendens eum Petrus coepit increpare eum
33qui conversus et videns discipulos suos comminatus est Petro dicens
vade retro me Satana
quoniam non sapis quae Dei sunt sed quae sunt hominum
34Et convocata turba cum discipulis suis dixit eis
si quis vult post me sequi deneget se ipsum
et tollat crucem suam et sequatur me
35qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam
qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium
salvam eam faciet
36quid enim proderit homini si lucretur mundum totum
et detrimentum faciat animae suae
37aut quid dabit homo commutationem pro anima sua
38Qui enim me confusus fuerit et mea verba
in generatione ista adultera et peccatrice
et Filius hominis confundetur eum
cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis
39Et dicebat illis amen dico vobis
quia sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem
donec videant regnum Dei veniens in virtute