1et venerunt trans fretum maris in regionem Gerasenorum
2et exeunti ei de navi
statim occurrit ei de monumentis homo in spiritu inmundo
3qui domicilium habebat in monumentis
et neque catenis iam quisquam eum poterat ligare
4quoniam saepe conpedibus et catenis vinctus
disrupisset catenas et conpedes comminuisset
et nemo poterat eum domare
5et semper nocte ac die in monumentis et in montibus
erat
clamans et concidens se lapidibus
6videns autem Iesum a longe cucurrit et adoravit eum
7et clamans voce magna dicit
quid mihi et tibi Iesu Fili Dei summi
adiuro te per Deum ne me torqueas
8dicebat enim illi exi spiritus inmunde ab homine
9et interrogabat eum quod tibi nomen est
et dicit ei Legio nomen mihi est quia multi sumus
10et deprecabatur eum multum
ne se expelleret extra regionem
11erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus pascens
12et deprecabantur eum spiritus dicentes
mitte nos in porcos ut in eos introeamus
13et concessit eis statim Iesus
et exeuntes spiritus inmundi introierunt in porcos
et magno impetu grex praecipitatus est in mare ad duo
milia
et suffocati sunt in mare
14qui autem pascebant eos fugerunt
et nuntiaverunt in civitatem et in agros
et egressi sunt videre quid esset facti
15et veniunt ad Iesum
et vident illum qui a daemonio vexabatur sedentem vestitum et sanae
mentis
et timuerunt
16et narraverunt illis qui viderant
qualiter factum esset ei qui daemonium habuerat et de porcis
17et rogare eum coeperunt ut discederet de
finibus eorum
18Cumque ascenderet navem
coepit illum deprecari qui daemonio vexatus
fuerat
ut esset cum illo
19et non admisit eum
sed ait illi vade in domum tuam ad tuos
et adnuntia illis quanta tibi Dominus fecerit
et misertus sit tui
20et abiit et coepit praedicare in Decapoli quanta sibi fecisset Iesus
et omnes mirabantur
21Et cum transcendisset Iesus in navi
rursus trans fretum convenit turba multa ad illum
et erat circa mare
22et venit quidam de archisynagogis nomine Iairus
et videns eum procidit ad pedes eius
23et deprecabatur eum multum dicens
quoniam filia mea in extremis est
veni inpone manus super eam ut salva sit et vivat
24et abiit cum illo
et sequebatur eum turba multa et conprimebant illum
25et mulier quae erat in profluvio sanguinis annis duodecim
26et fuerat multa perpessa a conpluribus medicis
et erogaverat omnia sua
nec quicquam profecerat sed magis deterius habebat
27cum audisset de Iesu venit in turba retro
et tetigit vestimentum eius
28dicebat enim quia si vel vestimentum eius tetigero salva ero
29et confestim siccatus est fons sanguinis eius
et sensit corpore quod sanata esset a plaga
30et statim Iesus cognoscens in semet ipso
virtutem quae exierat de eo
conversus ad turbam aiebat quis tetigit vestimenta mea
31et dicebant ei discipuli sui
vides turbam conprimentem te et dicis quis me tetigit
32et circumspiciebat videre eam quae hoc fecerat
33mulier autem timens et tremens
sciens quod factum esset in se
venit et procidit ante eum et dixit ei omnem veritatem
34ille autem dixit ei
filia fides tua te salvam fecit vade in pace et esto sana a plaga tua
35adhuc eo loquente veniunt ab archisynagogo dicentes
quia filia tua mortua est quid ultra vexas magistrum
36Iesus autem verbo quod dicebatur audito
ait archisynagogo noli timere tantummodo crede
37et non admisit quemquam sequi se
nisi Petrum et Iacobum et Iohannem fratrem Iacobi
38et veniunt in domum archisynagogi
et videt tumultum et flentes et heiulantes multum
39et ingressus ait eis quid turbamini et ploratis
puella non est mortua sed dormit
40et inridebant eum
ipse vero eiectis omnibus
adsumit patrem et matrem puellae et qui secum erant
et ingreditur ubi erat puella iacens
41et tenens manum puellae ait illi
talitha cumi quod est interpretatum puella tibi dico surge
42et confestim surrexit puella et ambulabat
erat autem annorum duodecim
et obstipuerunt stupore maximo
43et praecepit illis vehementer ut nemo id sciret
et dixit dari illi manducare