1Et egressus inde abiit in patriam suam
et sequebantur illum discipuli sui
2et facto sabbato coepit in synagoga docere
et multi audientes admirabantur in doctrina eius dicentes
unde huic haec omnia et quae est sapientia quae data est illi
et virtutes tales quae per manus eius efficiuntur
3nonne iste est faber filius Mariae
frater Iacobi et Ioseph et Iudae et Simonis
nonne et sorores eius hic nobiscum sunt
et scandalizabantur in illo
4Et dicebat eis Iesus
quia non est propheta sine honore nisi in patria sua
et in cognatione sua et in domo sua
5et non poterat ibi virtutem ullam facere
nisi paucos infirmos inpositis manibus curavit
6et mirabatur propter incredulitatem eorum
7Et circumibat castella in circuitu docens
Et convocavit duodecim et coepit eos mittere binos
et dabat illis potestatem spirituum inmundorum
8et praecepit eis ne quid tollerent in via nisi virgam tantum
non peram non panem neque in zona aes
9sed calciatos sandaliis et ne induerentur duabus tunicis
10Et dicebat eis
quocumque introieritis in domum illic manete donec exeatis inde
11Et quicumque non receperint vos nec audierint vos
exeuntes inde excutite pulverem de pedibus vestris
in testimonium illis
12Et exeuntes praedicabant ut paenitentiam agerent
13et daemonia multa eiciebant
et unguebant oleo multos aegrotos et sanabant
14Et audivit Herodes rex
manifestum enim factum est nomen eius
et dicebat
quia Iohannes Baptista resurrexit a mortuis
et propterea inoperantur virtutes
in illo
15alii autem dicebant quia Helias est
alii vero dicebant propheta est quasi unus ex prophetis
16Quo audito Herodes ait
quem ego decollavi Iohannem hic a mortuis resurrexit
17Ipse enim Herodes misit ac tenuit Iohannem
et vinxit eum in carcere
propter Herodiadem uxorem Philippi fratris sui quia duxerat eam
18Dicebat enim Iohannes Herodi
non licet tibi habere uxorem fratris tui
19Herodias autem insidiabatur illi
et volebat occidere eum nec poterat
20Herodes enim metuebat Iohannem
sciens eum virum iustum et sanctum
et custodiebat eum
et audito eo multa faciebat et libenter eum audiebat
21et cum dies oportunus accidisset
Herodes natalis sui cenam fecit
principibus et tribunis et primis Galilaeae
22cumque introisset filia ipsius Herodiadis et saltasset
et placuisset Herodi simulque recumbentibus
rex ait puellae pete a me quod vis et dabo tibi
23et iuravit illi quia quicquid petieris dabo tibi
licet dimidium regni mei
24quae cum exisset dixit matri suae quid petam
et illa dixit caput Iohannis Baptistae
25cumque introisset statim cum festinatione ad regem petivit dicens
volo ut protinus des mihi in disco caput Iohannis Baptistae
26et contristatus rex
propter iusiurandum et propter simul recumbentes
noluit eam contristare
27sed misso speculatore
praecepit adferri caput eius in disco
et decollavit eum in carcere
28et adtulit caput eius in disco et dedit illud puellae
et puella dedit matri suae
29quo audito discipuli eius venerunt
et tulerunt corpus eius et posuerunt illud in monumento
30Et convenientes apostoli ad Iesum
renuntiaverunt illi omnia quae egerant et docuerant
31Et ait illis
venite seorsum in desertum locum et requiescite pusillum
erant enim qui veniebant et rediebant multi
et nec manducandi spatium habebant
32Et ascendentes in navi abierunt in desertum locum seorsum
33et viderunt eos abeuntes et cognoverunt multi
et pedestre et de omnibus civitatibus
concurrerunt illuc
et praevenerunt eos
34et exiens vidit multam turbam Iesus
et misertus est super eos
quia erant sicut oves non habentes pastorem
et coepit docere illos multa
35Et cum iam hora multa fieret accesserunt discipuli eius dicentes
desertus est locus hic et iam hora praeterivit
36dimitte illos ut euntes in proximas villas et vicos
emant sibi cibos quos manducent
37et respondens ait illis date illis manducare
et dixerunt ei euntes emamus denariis ducentis panes
et dabimus eis manducare
38et dicit eis quot panes habetis ite et videte
et cum cognovissent dicunt quinque et duos pisces
39et praecepit illis ut accumbere facerent omnes
secundum contubernia super viride faenum
40et discubuerunt in partes per centenos et per quinquagenos
41et acceptis quinque panibus et duobus piscibus
intuens in caelum benedixit et fregit panes
et dedit discipulis suis ut ponerent ante eos
et duos pisces divisit omnibus
42et manducaverunt omnes et saturati sunt
43et sustulerunt reliquias fragmentorum duodecim cofinos plenos
et de piscibus
44erant autem qui manducaverunt quinque milia virorum
45Et statim coegit discipulos suos ascendere navem
ut praecederent eum trans fretum ad Bethsaidam
dum ipse dimitteret populum
46Et cum dimisisset eos abiit in montem orare
47Et cum sero esset erat navis in medio mari
et ipse solus in terra
48et videns eos laborantes in remigando
erat enim ventus contrarius eis
et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos
ambulans super mare
et volebat praeterire eos
49at illi ut viderunt eum ambulantem super mare
putaverunt fantasma esse et exclamaverunt
50omnes enim eum viderunt et conturbati sunt
et statim locutus est cum eis et dixit illis
confidite ego sum nolite timere
51Et ascendit ad illos in navem et cessavit ventus
et plus magis intra se stupebant
52non enim intellexerant de panibus
erat enim cor illorum obcaecatum
53et cum transfretassent pervenerunt in terram Gennesareth
et adplicuerunt
54Cumque egressi essent de navi continuo cognoverunt eum
55et percurrentes universam regionem illam
coeperunt in grabattis eos qui se male habebant circumferre
ubi audiebant eum esse
56et quocumque introibat in vicos vel in villas aut civitates
in plateis ponebant infirmos
et deprecabantur eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent
et quotquot tangebant eum salvi fiebant