1Paulus et Timotheus servi Iesu Christi
omnibus sanctis in Christo Iesu qui sunt Philippis
cum episcopis et diaconis
2gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
3gratias ago Deo meo in omni memoria vestri
4semper
in cunctis orationibus meis pro omnibus vobis
cum gaudio deprecationem faciens
5super communicatione vestra in evangelio
a prima die usque nunc
6confidens hoc ipsum
quia qui coepit in vobis opus bonum
perficiet usque in diem Christi Iesu
7sicut est mihi iustum hoc sentire pro omnibus vobis
eo quod habeam in corde vos et in
vinculis meis
et in defensione et confirmatione evangelii
socios gaudii mei omnes vos esse
8testis enim mihi est Deus
quomodo cupiam omnes vos in visceribus Christi Iesu
9et hoc oro ut caritas vestra magis ac magis abundet
in scientia et omni sensu
10ut probetis potiora
ut sitis sinceres et sine offensa in diem Christi
11repleti fructu iustitiae per Christum Iesum
in gloriam et laudem Dei
12scire autem vos volo fratres
quia quae circa me sunt magis ad profectum venerunt evangelii
13ita ut vincula mea manifesta fierent in Christo
in omni praetorio et in ceteris omnibus
14et plures e fratribus in Domino confidentes vinculis meis
abundantius audere
sine timore verbum Dei loqui
15quidam quidem et propter invidiam et contentionem
quidam autem et propter bonam voluntatem Christum praedicant
16quidam ex caritate
scientes quoniam in defensionem evangelii positus sum
17quidam autem ex contentione Christum adnuntiant non sincere
existimantes pressuram se suscitare vinculis meis
18quid enim dum omni modo sive per occasionem sive per veritatem
Christus adnuntiatur
et in hoc gaudeo sed et gaudebo
19scio enim quia hoc mihi proveniet in salutem
per vestram orationem et subministrationem Spiritus Iesu Christi
20secundum expectationem et spem meam
quia in nullo confundar
sed in omni fiducia sicut semper et nunc
magnificabitur Christus in corpore meo
sive per vitam sive per mortem
21mihi enim vivere Christus est et mori lucrum
22quod si vivere in carne hic mihi fructus operis est
et quid eligam ignoro
23coartor autem e duobus
desiderium habens dissolvi et cum Christo esse
multo magis melius
24permanere autem in carne
magis necessarium est propter vos
25et hoc confidens scio quia manebo et permanebo omnibus vobis
ad profectum vestrum et gaudium fidei
26ut gratulatio vestra abundet in Christo Iesu in me
per meum adventum iterum ad vos
27tantum digne evangelio Christi
conversamini
ut sive cum venero et videro vos sive absens audiam de vobis
quia stetistis uno spiritu
unianimes conlaborantes fide evangelii
28et in nullo terreamini ab adversariis
quae est illis causa perditionis vobis autem
salutis
et hoc a Deo
29quia vobis donatum est pro Christo
non solum ut in eum credatis
sed ut etiam pro illo patiamini
30eundem certamen habentes qualem et
vidistis in me
et nunc audistis de me