1si qua ergo consolatio in Christo
si quod solacium caritatis si qua societas spiritus
si quid viscera et miserationes
2implete gaudium meum ut idem sapiatis
eandem caritatem habentes unianimes id ipsum sentientes
3nihil per contentionem neque per inanem gloriam
sed in humilitate superiores sibi invicem arbitrantes
4non quae sua sunt singuli considerantes
sed et ea quae aliorum
5hoc enim sentite in vobis quod et in Christo Iesu
6qui cum in forma Dei esset
non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo
7sed semet ipsum exinanivit formam servi accipiens
in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo
8humiliavit semet ipsum factus oboediens usque ad mortem
mortem autem crucis
9propter quod et Deus illum exaltavit
et donavit illi nomen super omne nomen
10ut in nomine Iesu omne genu flectat
caelestium et terrestrium et infernorum
11et omnis lingua confiteatur
quia Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris
12itaque carissimi mei sicut semper oboedistis
non ut in praesentia mei tantum
sed multo magis nunc in absentia mea
cum metu et tremore vestram salutem operamini
13Deus est enim qui operatur in vobis
et velle et perficere pro bona voluntate
14omnia autem facite sine murmurationibus et haesitationibus
15ut sitis sine querella et simplices filii Dei sine reprehensione
in medio nationis pravae et perversae
inter quos lucetis sicut luminaria in mundo
16verbum vitae continentes ad gloriam meam in die Christi
quia non in vacuum cucurri neque in vacuum laboravi
17sed et si immolor supra sacrificium et obsequium fidei vestrae
gaudeo et congratulor omnibus vobis
18id ipsum autem et vos gaudete et congratulamini mihi
19spero autem in Domino Iesu
Timotheum cito me mittere ad vos
ut et ego bono animo sim cognitis quae circa vos sunt
20neminem enim habeo tam unianimem
qui sincera affectione pro vobis sollicitus sit
21omnes enim sua quaerunt
non quae sunt Christi Iesu
22experimentum autem eius cognoscite
quoniam sicut patri filius
mecum servivit in evangelium
23hunc igitur spero me mittere
mox ut videro quae circa me sunt
24confido autem in Domino quoniam et ipse veniam ad vos cito
25necessarium autem existimavi Epafroditum
fratrem et cooperatorem et commilitonem meum
vestrum autem apostolum et ministrum necessitatis meae
mittere ad vos
26quoniam quidem omnes vos desiderabat et maestus erat
propterea quod audieratis illum infirmatum
27nam et infirmatus est usque ad mortem sed Deus misertus est eius
non solum autem eius verum etiam et mei
ne tristitiam super tristitiam haberem
28festinantius ergo misi illum
ut viso eo iterum gaudeatis et ego sine tristitia sim
29excipite itaque illum cum omni gaudio in Domino
et eiusmodi cum honore habetote
30quoniam propter opus Christi usque ad mortem accessit
tradens animam suam
ut impleret id quod ex vobis deerat erga meum obsequium