1de cetero fratres mei gaudete in Domino
eadem vobis scribere
mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
2videte canes videte malos operarios videte concisionem
3nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus
et gloriamur in Christo Iesu
et non in carne fiduciam habentes
4quamquam ego habeam confidentiam et in carne
si quis alius videtur confidere in carne ego magis
5circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin
Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
6secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei
secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
7sed quae mihi fuerunt lucra
haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
8verumtamen existimo omnia detrimentum esse
propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei
propter quem omnia detrimentum feci
et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
9et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est
sed illam quae ex fide est Christi
quae ex Deo est iustitia in fide
10ad agnoscendum illum
et virtutem resurrectionis eius
et societatem passionum illius configuratus morti eius
11si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
12non quod iam acceperim aut iam perfectus sim
sequor autem si conprehendam
in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
13fratres ego me non arbitror conprehendisse
unum autem quae quidem retro sunt obliviscens
ad ea vero quae sunt in priora extendens me
14ad destinatum persequor
ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
15quicumque ergo perfecti hoc sentiamus
et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
16verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus
et in eadem permaneamus regula
17imitatores mei estote fratres
et observate eos qui ita ambulant
sicut habetis formam nos
18multi enim ambulant
quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico
inimicos crucis Christi
19quorum finis interitus quorum deus venter
et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
20nostra autem conversatio in caelis est
unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum
Christum
21qui reformabit corpus humilitatis nostrae
configuratum corpori claritatis suae
secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia