1itaque fratres mei carissimi et desiderantissimi
gaudium meum et corona mea
sic state in Domino carissimi
2Euhodiam rogo et Syntychen deprecor id ipsum sapere in Domino
3etiam rogo et te germane conpar
adiuva illas quae mecum laboraverunt in evangelio
cum Clemente et ceteris adiutoribus meis
quorum nomina sunt in libro vitae
4gaudete in Domino semper iterum dico gaudete
5modestia vestra nota sit omnibus hominibus
Dominus prope
6nihil solliciti sitis
sed in omni oratione et obsecratione cum gratiarum actione
petitiones vestrae innotescant apud Deum
7et pax Dei quae exsuperat omnem sensum
custodiat corda vestra et intellegentias vestras in Christo Iesu
8de cetero fratres quaecumque sunt vera
quaecumque pudica quaecumque iusta quaecumque sancta
quaecumque amabilia quaecumque bonae famae
si qua virtus si qua laus haec cogitate
9quae et didicistis et accepistis et audistis et vidistis in me
haec agite et Deus pacis erit vobiscum
10gavisus sum autem in Domino vehementer
quoniam tandem aliquando refloruistis pro me sentire
sicut et sentiebatis
occupati autem eratis
11non quasi propter penuriam dico
ego enim didici in quibus sum sufficiens esse
12scio et humiliari scio et abundare
ubique et in omnibus institutus sum
et satiari et esurire
et abundare et penuriam pati
13omnia possum in eo qui me confortat
14verumtamen bene fecistis communicantes tribulationi meae
15scitis autem et vos Philippenses
quod in principio evangelii quando profectus sum a Macedonia
nulla mihi ecclesia communicavit in ratione dati et accepti nisi vos
soli
16quia et Thessalonicam et semel et bis in usum mihi
misistis
17non quia quaero datum
sed requiro fructum abundantem in rationem vestram
18habeo autem omnia et abundo
repletus sum acceptis ab Epafrodito quae misistis
odorem suavitatis hostiam acceptam placentem Deo
19Deus autem meus impleat omne desiderium vestrum
secundum divitias suas in gloria in Christo Iesu
20Deo autem et Patri nostro gloria in saecula saeculorum amen
21salutate omnem sanctum in Christo Iesu
salutant vos qui mecum sunt fratres
22salutant vos omnes sancti
maxime autem qui de Caesaris domo sunt
23gratia Domini Iesu Christi cum spiritu vestro
amen
EXPLICIT EPISTULA AD PHILIPPENSES