1dico ergo numquid reppulit Deus populum suum absit
nam et ego Israhelita sum
ex semine Abraham tribu Beniamin
2non reppulit Deus plebem suam quam praesciit
an nescitis in Helia quid dicit scriptura
quemadmodum interpellat Deum adversus Israhel
3Domine prophetas tuos occiderunt altaria tua suffoderunt
et ego relictus sum solus et quaerunt animam meam
4sed quid dicit illi responsum divinum
reliqui mihi septem milia virorum
qui non curvaverunt genu Baal
5sic ergo et in hoc tempore
reliquiae secundum electionem gratiae factae sunt
6si autem gratia non ex operibus
alioquin gratia iam non est gratia
7quid ergo quod quaerebat Israhel hoc non est consecutus
electio autem consecuta est ceteri vero excaecati sunt
8sicut scriptum est dedit illis Deus spiritum conpunctionis
oculos ut non videant et aures ut non audiant
usque in hodiernum diem
9et David dicit
fiat mensa eorum in laqueum et in captionem
et in scandalum et in retributionem illis
10obscurentur oculi eorum ne videant
et dorsum illorum semper incurva
11dico ergo numquid sic offenderunt ut caderent absit
sed illorum delicto salus gentibus ut illos
aemulentur
12quod si delictum illorum divitiae sunt mundi
et deminutio eorum divitiae gentium
quanto magis plenitudo eorum
13vobis enim dico gentibus
quamdiu quidem ego sum gentium apostolus
ministerium meum honorificabo
14si quo modo ad aemulandum provocem carnem meam
et salvos faciam aliquos ex illis
15si enim amissio eorum reconciliatio est mundi
quae adsumptio nisi vita ex mortuis
16quod si delibatio sancta est et massa
et si radix sancta et rami
17quod si aliqui ex ramis fracti sunt
tu autem cum oleaster esses insertus es in illis
et socius radicis et pinguidinis olivae factus es
18noli gloriari adversus ramos
quod si gloriaris non tu radicem portas sed radix te
19dices ergo fracti sunt rami ut ego inserar
20bene
propter incredulitatem fracti sunt tu autem fide stas
noli altum sapere sed time
21si enim Deus naturalibus ramis non pepercit
ne forte nec tibi parcat
22vide ergo bonitatem et severitatem Dei
in eos quidem qui ceciderunt severitatem
in te autem bonitatem Dei
si permanseris in bonitate
alioquin et tu excideris
23sed et illi si non permanserint in incredulitate inserentur
potens est enim Deus iterum inserere illos
24nam si tu ex naturali excisus es oleastro
et contra naturam insertus es in bonam olivam
quanto magis hii secundum naturam inserentur suae
olivae
25nolo enim vos ignorare fratres mysterium hoc
ut non sitis vobis ipsis sapientes
quia caecitas ex parte contigit in Israhel
donec plenitudo gentium intraret
26et sic omnis Israhel salvus fieret
sicut scriptum est veniet ex Sion qui eripiat
avertet impietates ab Iacob
27et hoc illis a me testamentum cum abstulero peccata eorum
28secundum evangelium quidem inimici propter vos
secundum electionem autem carissimi propter patres
29sine paenitentia enim sunt dona et vocatio Dei
30sicut enim aliquando et vos non credidistis Deo
nunc autem misericordiam consecuti estis
propter illorum incredulitatem
31ita et isti nunc non crediderunt in vestram misericordiam
ut et ipsi misericordiam consequantur
32conclusit enim Deus omnia in incredulitatem
ut omnium misereatur
33o altitudo divitiarum sapientiae et scientiae Dei
quam inconprehensibilia sunt iudicia eius
et investigabiles viae eius
34quis enim cognovit sensum Domini aut quis consiliarius eius fuit
35aut quis prior dedit illi et retribuetur ei
36quoniam ex ipso et per ipsum et in ipso omnia
ipsi gloria in saecula amen