1obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei
ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem
sanctam Deo placentem
rationabile obsequium vestrum
2et nolite conformari huic saeculo
sed reformamini in novitate sensus vestri
ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta
3dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos
non plus sapere quam oportet sapere
sed sapere ad sobrietatem
unicuique sicut Deus divisit mensuram
fidei
4sicut enim in uno corpore multa membra habemus
omnia autem membra non eundem actum habent
5ita multi unum corpus sumus in Christo
singuli autem alter alterius membra
6habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis
differentes
sive prophetiam secundum rationem fidei
7sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina
8qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate
qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate
9dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono
10caritatem fraternitatis invicem diligentes
honore invicem praevenientes
11sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes
12spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes
13necessitatibus sanctorum communicantes
hospitalitatem sectantes
14benedicite persequentibus
benedicite et nolite maledicere
15gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus
16id ipsum invicem sentientes
non alta sapientes sed humilibus consentientes
nolite esse prudentes apud vosmet ipsos
17nulli malum pro malo reddentes
providentes bona
non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus
18si fieri potest quod ex vobis est
cum omnibus hominibus pacem habentes
19non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae
scriptum est enim
mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus
20sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi
hoc enim faciens
carbones ignis congeres super caput eius
21noli vinci a malo sed vince in bono malum