1omnis anima potestatibus sublimioribus subdita sit
non est enim potestas nisi a Deo
quae autem sunt a Deo ordinatae sunt
2itaque qui resistit potestati Dei ordinationi resistit
qui autem resistunt ipsi sibi damnationem adquirunt
3nam principes non sunt timori boni operis sed mali
vis autem non timere potestatem
bonum fac et habebis laudem ex illa
4Dei enim minister est tibi in bonum
si autem male feceris time
non enim sine causa gladium portat
Dei enim minister est
vindex in iram ei qui malum agit
5ideo necessitate subditi estote
non solum propter iram sed et propter conscientiam
6ideo enim et tributa praestatis
ministri enim Dei sunt in hoc ipsum servientes
7reddite omnibus debita
cui tributum tributum cui vectigal vectigal
cui timorem timorem cui honorem honorem
8nemini quicquam debeatis nisi ut invicem diligatis
qui enim diligit proximum legem implevit
9nam non adulterabis non occides
non furaberis
non concupisces
et si quod est aliud mandatum in hoc verbo instauratur
diliges proximum tuum tamquam te ipsum
10dilectio proximo malum non operatur
plenitudo ergo legis est dilectio
11et hoc scientes tempus quia hora est iam nos de somno surgere
nunc enim propior est nostra
salus quam cum credidimus
12nox praecessit dies autem adpropiavit
abiciamus ergo opera tenebrarum et induamur arma lucis
13sicut in die honeste ambulemus
non in comesationibus et ebrietatibus
non in cubilibus et inpudicitiis
non in contentione et aemulatione
14sed induite Dominum Iesum Christum
et carnis curam ne feceritis in desideriis