1infirmum autem in fide adsumite
non in disceptationibus cogitationum
2alius enim credit manducare omnia
qui autem infirmus est holus manducat
3is qui manducat non manducantem non spernat
et qui non manducat manducantem non iudicet
Deus enim illum adsumpsit
4tu quis es qui iudices alienum servum
suo domino stat aut cadit
stabit autem potens est enim Deus statuere illum
5nam alius iudicat diem plus inter diem
alius iudicat omnem diem
unusquisque in suo sensu abundet
6qui sapit diem Domino sapit
et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo
et qui non manducat Domino non manducat
et gratias agit Deo
7nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur
8sive enim vivimus Domino vivimus
sive morimur Domino morimur
sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus
9in hoc enim Christus et mortuus est et revixit
ut et mortuorum et vivorum dominetur
10tu autem quid iudicas fratrem tuum
aut tu quare spernis fratrem tuum
omnes enim stabimus ante tribunal Dei
11scriptum est enim vivo ego dicit Dominus
quoniam mihi flectet omne genu
et omnis lingua confitebitur Deo
12itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo
13non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis
ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum
14scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum
nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est
15si enim propter cibum frater tuus contristatur
iam non secundum caritatem ambulas
noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est
16non ergo blasphemetur bonum nostrum
17non est regnum Dei esca et potus
sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto
18qui enim in hoc servit Christo
placet Deo et probatus est hominibus
19itaque quae pacis sunt sectemur
et quae aedificationis sunt in invicem
20noli propter escam destruere opus Dei
omnia quidem munda sunt
sed malum est homini qui per offendiculum manducat
21bonum est non manducare carnem et non bibere vinum
neque in quo frater tuus offendit
aut scandalizatur aut infirmatur
22tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo
beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat
23qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide
omne autem quod non ex fide peccatum est