1debemus autem nos firmiores inbecillitates infirmorum sustinere
et non nobis placere
2unusquisque vestrum proximo suo placeat
in bonum ad aedificationem
3etenim Christus non sibi placuit
sed sicut scriptum est
inproperia inproperantium tibi ceciderunt super me
4quaecumque enim scripta sunt ad nostram doctrinam scripta sunt
ut per patientiam et consolationem scripturarum spem habeamus
5Deus autem patientiae et solacii
det vobis id ipsum sapere in alterutrum
secundum Iesum Christum
6ut unianimes uno ore
honorificetis Deum et Patrem Domini nostri Iesu Christi
7propter quod suscipite invicem
sicut et Christus suscepit vos in honorem Dei
8dico enim Christum Iesum ministrum fuisse circumcisionis
propter veritatem Dei ad confirmandas promissiones patrum
9gentes autem super misericordiam
honorare Deum
sicut scriptum est
propter hoc confitebor tibi in gentibus
et nomini tuo cantabo
10et iterum dicit laetamini gentes cum plebe eius
11et iterum
laudate omnes gentes Dominum et magnificate eum omnes populi
12et rursus Esaias ait
erit radix Iesse et qui exsurget regere gentes
in eo gentes sperabunt
13Deus autem spei repleat vos omni gaudio et pace in credendo
ut abundetis in spe in virtute Spiritus Sancti
14certus sum autem fratres mei et ego ipse de vobis
quoniam et ipsi pleni estis dilectione
repleti omni scientia ita ut possitis alterutrum monere
15audacius autem scripsi vobis fratres ex parte
tamquam in memoriam vos reducens
propter gratiam quae data est mihi a Deo
16ut sim minister Christi Iesu in gentibus
sanctificans evangelium Dei
ut fiat oblatio gentium accepta sanctificata in Spiritu
Sancto
17habeo igitur gloriam in Christo Iesu ad Deum
18non enim audeo aliquid loqui eorum
quae per me non effecit Christus
in oboedientiam gentium verbo et factis
19in virtute signorum et prodigiorum in virtute Spiritus Sancti
ita ut ab Hierusalem per circuitum usque in Illyricum
repleverim evangelium Christi
20sic autem hoc praedicavi evangelium
non ubi nominatus est Christus
ne super alienum fundamentum aedificarem
21sed sicut scriptum est
quibus non est adnuntiatum de eo videbunt
et qui non audierunt intellegent
22propter quod et inpediebar plurimum venire ad vos
23nunc vero ulterius locum non habens in his regionibus
cupiditatem autem habens veniendi ad vos
ex multis iam annis
24cum in Hispaniam proficisci coepero
spero quod praeteriens videam vos et a vobis deducar illuc
si vobis primum ex parte fruitus fuero
25nunc igitur proficiscar in Hierusalem ministrare sanctis
26probaverunt enim Macedonia et Achaia
conlationem aliquam facere in pauperes sanctorum
qui sunt in Hierusalem
27placuit enim eis et debitores sunt eorum
nam si spiritalium eorum participes facti sunt gentiles
debent et in carnalibus ministrare eis
28hoc igitur cum consummavero
et adsignavero eis fructum hunc
proficiscar per vos in Hispaniam
29scio autem quoniam veniens ad vos
in abundantia benedictionis Christi
veniam
30obsecro igitur vos fratres
per Dominum nostrum Iesum Christum
et per caritatem Spiritus
ut adiuvetis me in orationibus
pro me ad Deum
31ut liberer ab infidelibus qui sunt in Iudaea
et obsequii mei oblatio accepta fiat in Hierosolyma sanctis
32ut veniam ad vos in gaudio per voluntatem Dei
et refrigerer vobiscum
33Deus autem pacis sit cum omnibus vobis amen