1commendo autem vobis Phoebem sororem nostram
quae est in ministerio ecclesiae quae est Cenchris
2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis
et adsistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit
etenim ipsa quoque adstitit multis et mihi ipsi
3salutate Priscam et Aquilam adiutores meos in Christo Iesu
4qui pro anima mea suas cervices subposuerunt
quibus non solus ego gratias ago
sed et cunctae ecclesiae gentium
5et domesticam eorum ecclesiam
salutate Ephaenetum dilectum mihi
qui est primitivus Asiae in Christo
6salutate Mariam quae multum laboravit in vobis
7salutate Andronicum et Iuniam
cognatos et concaptivos meos
qui sunt nobiles in apostolis
qui et ante me fuerunt in Christo
8salutate Ampliatum dilectissimum mihi in Domino
9salutate Urbanum adiutorem nostrum in Christo
et Stachyn dilectum meum
10salutate Apellen probum in Christo
11salutate eos qui sunt ex Aristoboli
salutate Herodionem cognatum meum
salutate eos qui sunt ex Narcissi qui sunt in Domino
12salutate Tryfenam et Tryfosam quae laborant in Domino
salutate Persidam carissimam
quae multum laboravit in Domino
13salutate Rufum electum in Domino et matrem eius et meam
14salutate Asyncritum Flegonta
Hermen Patrobam Hermam
et qui cum eis sunt fratres
15salutate Filologum et Iuliam Nereum et sororem eius
et Olympiadem et omnes qui cum eis sunt sanctos
16salutate invicem in osculo sancto
salutant vos omnes ecclesiae Christi
17rogo autem vos fratres
ut observetis eos qui dissensiones et offendicula
praeter doctrinam quam vos didicistis faciunt
et declinate ab illis
18huiusmodi enim Christo Domino nostro non serviunt
sed suo ventri
et per dulces sermones et benedictiones seducunt corda innocentium
19vestra enim oboedientia in omnem locum divulgata est
gaudeo igitur in vobis
sed volo vos sapientes esse in bono et simplices in malo
20Deus autem pacis conteret Satanan sub pedibus
vestris velociter
gratia Domini nostri Iesu Christi vobiscum
21salutat vos Timotheus adiutor meus
et Lucius et Iason et Sosipater cognati mei
22saluto vos ego Tertius qui scripsi epistulam in Domino
23salutat vos Gaius hospes meus et universae
ecclesiae
salutat vos Erastus arcarius civitatis et Quartus frater
25ei autem qui potens est vos confirmare
iuxta evangelium meum et praedicationem Iesu Christi
secundum revelationem mysterii temporibus aeternis taciti
26quod nunc patefactum est per scripturas prophetarum
secundum praeceptum aeterni Dei
ad oboeditionem fidei in cunctis gentibus
cognito
27solo sapienti Deo
per Iesum Christum
cui honor in saecula saeculorum amen
EXPLICIT EPISTULA AD ROMANOS