1Paulus vocatus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei
et Sosthenes frater
2ecclesiae Dei quae est Corinthi
sanctificatis in Christo Iesu vocatis sanctis
cum omnibus qui invocant nomen Domini nostri Iesu Christi
in omni loco ipsorum et nostro
3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
4gratias ago Deo meo semper pro vobis
in gratia Dei quae data est vobis in Christo Iesu
5quia in omnibus divites facti estis in illo
in omni verbo et in omni scientia
6sicut testimonium Christi confirmatum est in vobis
7ita ut nihil vobis desit in ulla gratia
expectantibus revelationem Domini nostri Iesu Christi
8qui et confirmabit vos usque ad finem sine
crimine
in die adventus Domini nostri Iesu Christi
9fidelis Deus per quem vocati estis
in societatem Filii eius Iesu Christi Domini nostri
10obsecro autem vos fratres per nomen Domini nostri Iesu Christi
ut id ipsum dicatis omnes
et non sint in vobis scismata
sitis autem perfecti in eodem sensu et in eadem sententia
11significatum est enim mihi de vobis fratres mei
ab his qui sunt Chloes
quia contentiones inter vos sunt
12hoc autem dico quod unusquisque vestrum dicit
ego quidem sum Pauli ego autem Apollo
ego vero Cephae ego autem Christi
13divisus est Christus
numquid Paulus crucifixus est pro vobis
aut in nomine Pauli baptizati estis
14gratias ago Deo quod neminem vestrum baptizavi
nisi Crispum et Gaium
15ne quis dicat quod in nomine meo baptizati sitis
16baptizavi autem et Stephanae domum
ceterum nescio si quem alium baptizaverim
17non enim misit me Christus baptizare sed evangelizare
non in sapientia verbi ut non evacuetur crux Christi
18verbum enim crucis pereuntibus quidem stultitia est
his autem qui salvi fiunt id est nobis virtus Dei est
19scriptum est enim perdam sapientiam sapientium
et prudentiam prudentium reprobabo
20ubi sapiens ubi scriba
ubi conquisitor huius saeculi
nonne stultam fecit Deus sapientiam huius mundi
21nam quia in Dei sapientia non cognovit mundus per sapientiam
Deum
placuit Deo per stultitiam praedicationis salvos facere credentes
22quoniam et Iudaei signa petunt
et Graeci sapientiam quaerunt
23nos autem praedicamus Christum crucifixum
Iudaeis quidem scandalum gentibus autem stultitiam
24ipsis autem vocatis Iudaeis atque Graecis
Christum Dei virtutem et Dei sapientiam
25quia quod stultum est Dei sapientius est hominibus
et quod infirmum est Dei fortius est hominibus
26videte enim vocationem vestram fratres
quia non multi sapientes secundum carnem
non multi potentes non multi nobiles
27sed quae stulta sunt mundi elegit Deus ut confundat sapientes
et infirma mundi elegit Deus ut confundat fortia
28et ignobilia mundi et contemptibilia elegit Deus et quae
non sunt
ut ea quae sunt destrueret
29ut non glorietur omnis caro in conspectu eius
30ex ipso autem vos estis in Christo Iesu
qui factus est sapientia nobis a Deo
et iustitia et sanctificatio et redemptio
31ut quemadmodum scriptum est
qui gloriatur in Domino glorietur