1propter quod inexcusabilis es o homo omnis qui iudicas
in quo enim iudicas alterum te ipsum condemnas
eadem enim agis qui iudicas
2scimus enim quoniam iudicium Dei est secundum veritatem
in eos qui talia agunt
3existimas autem hoc
o homo qui iudicas eos qui talia agunt et facis ea
quia tu effugies iudicium Dei
4an divitias bonitatis eius et patientiae et longanimitatis contemnis
ignorans quoniam benignitas Dei ad paenitentiam te adducit
5secundum duritiam autem tuam et inpaenitens cor
thesaurizas tibi iram in die irae et revelationis iusti iudicii Dei
6qui reddet unicuique secundum opera eius
7his quidem qui secundum patientiam boni operis
gloriam et honorem et incorruptionem quaerentibus
vitam aeternam
8his autem qui ex contentione
et qui non adquiescunt veritati credunt autem iniquitati
ira et indignatio
9tribulatio et angustia in omnem animam hominis operantis malum
Iudaei primum et Graeci
10gloria autem et honor et pax omni operanti bonum
Iudaeo primum et Graeco
11non est enim personarum acceptio apud Deum
12quicumque enim sine lege peccaverunt
sine lege et peribunt
et quicumque in lege peccaverunt per legem iudicabuntur
13non enim auditores legis iusti sunt apud Deum
sed factores legis iustificabuntur
14cum enim gentes quae legem non habent
naturaliter quae legis sunt faciunt
eiusmodi legem non habentes ipsi sibi sunt lex
15qui ostendunt opus legis scriptum in cordibus suis
testimonium reddente illis conscientia ipsorum
et inter se invicem cogitationum accusantium
aut etiam defendentium
16in die cum iudicabit Deus occulta hominum
secundum evangelium meum per Iesum Christum
17si autem tu Iudaeus cognominaris
et requiescis in lege et gloriaris in Deo
18et nosti voluntatem
et probas utiliora instructus per legem
19confidis te ipsum ducem esse caecorum
lumen eorum qui in tenebris sunt
20eruditorem insipientium magistrum infantium
habentem formam scientiae et veritatis in lege
21qui ergo alium doces te ipsum non doces
qui praedicas non furandum furaris
22qui dicis non moechandum moecharis
qui abominaris idola sacrilegium facis
23qui in lege gloriaris per praevaricationem legis Deum inhonoras
24nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes
sicut scriptum est
25circumcisio quidem prodest si legem observes
si autem praevaricator legis sis
circumcisio tua praeputium facta est
26si igitur praeputium iustitias legis custodiat
nonne praeputium illius in circumcisionem reputabitur
27et iudicabit quod ex natura est praeputium legem consummans
te qui per litteram et circumcisionem praevaricator legis es
28non enim qui in manifesto Iudaeus est
neque quae in manifesto in carne circumcisio
29sed qui in abscondito Iudaeus
et circumcisio cordis in spiritu non littera
cuius laus non ex hominibus sed ex Deo est