1quid ergo amplius est Iudaeo
aut quae utilitas circumcisionis
2multum per omnem modum
primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei
3quid enim si quidam illorum non crediderunt
numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit
4est autem Deus verax omnis autem homo mendax
sicut scriptum est
ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris
5si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat
quid dicemus
numquid iniquus Deus qui infert iram
secundum hominem dico
6absit
alioquin quomodo iudicabit Deus mundum
7si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius
quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor
8et non sicut blasphemamur
et sicut aiunt nos quidam dicere
faciamus mala ut veniant bona
quorum damnatio iusta est
9quid igitur praecellimus eos
nequaquam
causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse
10sicut scriptum est quia non est iustus quisquam
11non est intellegens non est requirens Deum
12omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt
non est qui faciat bonum non est usque ad unum
13sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant
venenum aspidum sub labiis eorum
14quorum os maledictione et amaritudine plenum est
15veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem
16contritio et infelicitas in viis eorum
17et viam pacis non cognoverunt
18non est timor Dei ante oculos eorum
19scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur
his qui in lege sunt loquitur
ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo
20quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo
per legem enim cognitio peccati
21nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est
testificata a lege et prophetis
22iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi
super omnes qui credunt
non enim est distinctio
23omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei
24iustificati gratis per gratiam ipsius
per redemptionem quae est in Christo Iesu
25quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine
ipsius
ad ostensionem iustitiae suae
propter remissionem praecedentium delictorum
26in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore
ut sit ipse iustus
et iustificans eum qui ex fide est Iesu
27ubi est ergo gloriatio exclusa est
per quam legem factorum non sed per legem fidei
28arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis
29an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium
immo et gentium
30quoniam quidem unus Deus
qui iustificabit circumcisionem ex fide
et praeputium per fidem
31legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus