1quid ergo dicemus invenisse Abraham
patrem nostrum secundum carnem
2si enim Abraham ex operibus iustificatus est
habet gloriam sed non apud Deum
3quid enim scriptura dicit
credidit Abraham Deo et reputatum est illi ad iustitiam
4ei autem qui operatur
merces non inputatur secundum gratiam sed secundum debitum
5ei vero qui non operatur
credenti autem in eum qui iustificat impium
reputatur fides eius ad iustitiam
6sicut et David dicit beatitudinem hominis
cui Deus accepto fert iustitiam sine operibus
7beati quorum remissae sunt iniquitates
et quorum tecta sunt peccata
8beatus vir cui non inputabit Dominus peccatum
9beatitudo ergo haec in circumcisione
an etiam in praeputio
dicimus enim quia reputata est Abrahae fides ad iustitiam
10quomodo ergo reputata est in circumcisione an in praeputio
non in circumcisione sed in praeputio
11et signum accepit circumcisionis
signaculum iustitiae fidei quae est in praeputio
ut sit pater omnium credentium per praeputium
ut reputetur et illis ad iustitiam
12et sit pater circumcisionis
non his tantum qui sunt ex circumcisione
sed et his qui sectantur vestigia quae est in praeputio fidei
patris nostri Abrahae
13non enim per legem promissio Abrahae aut semini eius
ut heres esset mundi
sed per iustitiam fidei
14si enim qui ex lege heredes sunt
exinanita est fides abolita est promissio
15lex enim iram operatur
ubi enim non est lex nec praevaricatio
16ideo ex fide ut secundum gratiam
ut firma sit promissio omni semini
non ei qui ex lege est solum
sed et ei qui ex fide est Abrahae
qui est pater omnium nostrum
17sicut scriptum est quia patrem multarum gentium posui te
ante Deum cui credidit qui vivificat mortuos
et vocat quae non sunt tamquam ea quae sunt
18qui contra spem in spem credidit
ut fieret pater multarum gentium
secundum quod dictum est sic erit semen tuum
19et non infirmatus fide
consideravit corpus suum emortuum
cum fere centum annorum esset
et emortuam vulvam Sarrae
20in repromissione etiam Dei non haesitavit diffidentia
sed confortatus est fide dans gloriam Deo
21plenissime sciens quia quaecumque promisit potens est et facere
22ideo et reputatum est illi ad iustitiam
23non est autem scriptum tantum propter ipsum
quia reputatum est illi
24sed et propter nos quibus reputabitur
credentibus in eum qui suscitavit Iesum Dominum nostrum a mortuis
25qui traditus est propter delicta nostra
et resurrexit propter iustificationem nostram