1filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis
sed et si quis peccaverit
advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum
2et ipse est propitiatio pro peccatis nostris
non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi
3et in hoc scimus quoniam cognovimus eum
si mandata eius observemus
4qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit
mendax est in hoc veritas non est
5qui autem servat verbum eius
vere in hoc caritas Dei perfecta est
in hoc scimus quoniam in ipso sumus
6qui dicit se in ipso manere
debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare
7carissimi non mandatum novum scribo vobis
sed mandatum vetus quod habuistis ab initio
mandatum vetus est verbum quod audistis
8iterum mandatum novum scribo vobis
quod est verum et in ipso et in vobis
quoniam tenebrae transeunt
et lumen verum iam lucet
9qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit
in tenebris est usque adhuc
10qui diligit fratrem suum
in lumine manet et scandalum in eo non est
11qui autem odit fratrem suum
in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat
quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius
12scribo vobis filioli
quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius
13scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est
scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum
14scripsi vobis infantes quoniam cognovistis
Patrem
scripsi vobis patres
quia cognovistis eum qui ab initio
scripsi vobis adulescentes
quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet
et vicistis malignum
15nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt
si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo
16quoniam omne quod est in mundo
concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est
et superbia vitae
quae non est ex Patre sed ex mundo est
17et mundus transit et concupiscentia eius
qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum
18filioli novissima hora est
et sicut audistis quia antichristus venit
nunc antichristi multi facti sunt
unde scimus quoniam novissima hora est
19ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis
nam si fuissent ex nobis
permansissent utique nobiscum
sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis
20sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia
21non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem
sed quasi scientibus eam
et quoniam omne mendacium ex veritate non est
22quis est mendax nisi is qui negat
quoniam Iesus non est Christus
hic est antichristus qui negat Patrem et Filium
23omnis qui negat Filium nec Patrem habet
qui confitetur Filium et Patrem habet
24vos quod audistis ab initio in vobis permaneat
si in vobis permanserit quod ab initio audistis
et vos in Filio et Patre manebitis
25et haec est repromissio
quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam
26haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos
27et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis
et non necesse habetis ut aliquis doceat vos
sed sicut unctio eius docet vos de omnibus
et verum est et non est mendacium
et sicut docuit vos manete in eo
28et nunc filioli manete in eo
ut cum apparuerit habeamus fiduciam
et non confundamur ab eo in adventu eius
29si scitis quoniam iustus est
scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est