1deponentes igitur omnem malitiam et omnem dolum
et simulationes et invidias et omnes detractiones
2sicut modo geniti infantes
rationale
sine dolo lac concupiscite
ut in eo crescatis in salutem
3si gustastis
quoniam dulcis Dominus
4ad quem accedentes lapidem vivum
ab hominibus quidem reprobatum
a Deo autem electum honorificatum
5et ipsi tamquam lapides vivi superaedificamini
domus spiritalis sacerdotium sanctum
offerre spiritales hostias acceptabiles Deo per Iesum Christum
6propter quod continet in scriptura
ecce pono in Sion lapidem summum angularem electum pretiosum
et qui crediderit in eo non confundetur
7vobis igitur honor credentibus
non credentibus autem lapis quem reprobaverunt aedificantes
hic factus est in caput anguli
8et lapis offensionis et petra scandali
qui offendunt verbo
nec credunt in quod et positi sunt
9vos autem genus electum regale sacerdotium gens sancta
populus adquisitionis ut virtutes adnuntietis eius
qui de tenebris vos vocavit in admirabile lumen suum
10qui aliquando non populus nunc autem populus Dei
qui non consecuti misericordiam
nunc autem misericordiam consecuti
11carissimi obsecro tamquam advenas et peregrinos
abstinere vos a carnalibus desideriis quae militant adversus animam
12conversationem vestram inter gentes habentes bonam
ut in eo quod detractant de vobis
tamquam de malefactoribus
ex bonis operibus considerantes
glorificent Deum in die visitationis
13subiecti estote omni humanae creaturae
propter Dominum
sive regi quasi praecellenti
14sive ducibus tamquam ab eo missis
ad vindictam malefactorum laudem vero bonorum
15quia sic est voluntas Dei
ut benefacientes obmutescere faciatis inprudentium hominum ignorantiam
16quasi liberi et non quasi velamen habentes malitiae libertatem
sed sicut servi Dei
17omnes honorate fraternitatem diligite
Deum timete regem honorificate
18servi subditi in omni timore dominis
non tantum bonis et modestis sed etiam discolis
19haec est enim gratia
si propter conscientiam Dei sustinet quis
tristitias
patiens iniuste
20quae enim gloria est si peccantes et colaphizati suffertis
sed si benefacientes et patientes sustinetis
haec est gratia apud Deum
21in hoc enim vocati estis
quia et Christus passus est pro vobis
vobis relinquens exemplum ut sequamini vestigia
eius
22qui peccatum non fecit
nec inventus est dolus in ore ipsius
23qui cum malediceretur non maledicebat
cum pateretur non comminabatur
tradebat autem iudicanti se iniuste
24qui peccata nostra ipse pertulit in corpore suo super lignum
ut peccatis mortui iustitiae viveremus
cuius livore sanati estis
25eratis enim sicut oves errantes
sed conversi estis nunc ad pastorem
et episcopum animarum vestrarum