1similiter mulieres subditae suis
viris
ut et si qui non credunt verbo
per mulierum conversationem sine verbo lucri fiant
2considerantes in timore castam conversationem vestram
3quarum sit non extrinsecus capillaturae
aut circumdatio auri aut indumenti vestimentorum cultus
4sed qui absconditus cordis est homo
in incorruptibilitate quieti et modesti spiritus
quod est in conspectu Dei locuples
5sic enim aliquando et sanctae mulieres
sperantes in Deo
ornabant se subiectae propriis viris
6sicut Sarra oboediebat Abrahae dominum eum vocans
cuius estis filiae benefacientes
et non timentes ullam perturbationem
7viri similiter cohabitantes secundum scientiam
quasi infirmiori vaso muliebri
inpertientes honorem
tamquam et coheredibus gratiae vitae
uti ne inpediantur orationes vestrae
8in fine autem omnes unianimes conpatientes
fraternitatis amatores misericordes humiles
9non reddentes malum pro malo
vel maledictum pro maledicto
sed e contrario benedicentes
quia in hoc vocati estis ut benedictionem hereditate possideatis
10qui enim vult vitam diligere et videre dies bonos
coerceat linguam suam a malo
et labia eius ne loquantur dolum
11declinet autem a malo et faciat bonum
inquirat pacem et persequatur eam
12quia oculi Domini super iustos
et aures eius in preces eorum
vultus autem Domini super facientes mala
13et quis est qui vobis noceat
si boni aemulatores fueritis
14sed et si quid patimini propter iustitiam beati
timorem autem eorum ne timueritis et non conturbemini
15Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris
parati semper ad satisfactionem
omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe
16sed cum modestia et timore conscientiam habentes bonam
ut in eo quod detrahunt vobis confundantur
qui calumniantur vestram bonam in Christo conversationem
17melius est enim benefacientes si velit voluntas Dei pati
quam malefacientes
18quia et Christus semel pro peccatis mortuus est
iustus pro iniustis
ut nos offerret Deo
mortificatus carne vivificatus
autem spiritu
19in quo et his qui in carcere erant spiritibus veniens praedicavit
20qui increduli fuerant aliquando
quando expectabat Dei
patientia
in diebus Noe cum fabricaretur arca
in qua pauci id est octo animae salvae factae sunt per aquam
21quod et vos nunc similis formae salvos facit
baptisma
non carnis depositio sordium
sed conscientiae bonae interrogatio in Deum
per resurrectionem Iesu Christi
22qui est in dextera Dei
profectus in caelum
subiectis sibi angelis et potestatibus et virtutibus