1Christo igitur passo in carne et vos eadem cogitatione armamini
quia qui passus est carne desiit a peccatis
2ut iam non hominum desideriis
sed voluntate Dei quod reliquum est in carne vivat temporis
3sufficit enim praeteritum tempus
ad voluntatem gentium consummandam
qui ambulaverunt in luxuriis desideriis vinolentiis
comesationibus potationibus et inlicitis idolorum cultibus
4in quo peregrinantur
non concurrentibus vobis in eandem luxuriae confusionem blasphemantes
5qui reddent rationem ei qui paratus est iudicare vivos et mortuos
6propter hoc enim et mortuis evangelizatum est
ut iudicentur quidem secundum homines in carne
vivant autem secundum Deum spiritu
7omnium autem finis adpropinquavit
estote itaque prudentes et vigilate in orationibus
8ante omnia mutuam in vosmet ipsos
caritatem continuam habentes
quia caritas operit multitudinem peccatorum
9hospitales invicem sine murmuratione
10unusquisque sicut accepit gratiam
in alterutrum illam administrantes
sicut boni dispensatores multiformis gratiae Dei
11si quis loquitur quasi sermones Dei
si quis ministrat tamquam ex virtute quam administrat Deus
ut in omnibus honorificetur Deus per Iesum Christum
cui est gloria et imperium
in saecula saeculorum amen
12carissimi nolite peregrinari in fervore
qui ad temptationem vobis fit
quasi novi aliquid vobis contingat
13sed communicantes Christi passionibus gaudete
ut et in revelatione gloriae eius gaudeatis exultantes
14si exprobramini in nomine Christi beati
quoniam gloriae Dei Spiritus
in vobis requiescit
15nemo enim vestrum patiatur quasi homicida
aut fur aut maledicus aut alienorum appetitor
16si autem ut Christianus non erubescat
glorificet autem Deum in isto nomine
17quoniam tempus ut incipiat iudicium de domo Dei
si autem primum a nobis
qui finis eorum qui non credunt Dei evangelio
18et si iustus vix salvatur
impius et peccator ubi parebit
19itaque et hii qui patiuntur secundum voluntatem Dei
fideli creatori commendant animas suas in benefactis