1seniores ergo qui in vobis sunt
obsecro consenior et testis Christi passionum
qui et eius quae in futuro revelanda est gloriae communicator
2pascite qui est in vobis gregem Dei
providentes non coacto
sed spontanee secundum Deum
neque turpis lucri gratia sed voluntarie
3neque ut dominantes in cleris
sed formae facti gregi et ex animo
4et cum apparuerit princeps pastorum
percipietis inmarcescibilem gloriae coronam
5similiter adulescentes subditi estote senioribus
omnes autem invicem humilitatem insinuate
quia Deus superbis resistit humilibus autem dat gratiam
6humiliamini igitur sub potenti manu Dei
ut vos exaltet in tempore visitationis
7omnem sollicitudinem vestram proicientes in eum
quoniam ipsi cura est de vobis
8sobrii estote vigilate
quia adversarius vester diabolus tamquam leo rugiens circuit
quaerens quem devoret
9cui resistite fortes fide
scientes eadem passionum
ei quae in mundo est vestrae fraternitati fieri
10Deus autem omnis gratiae
qui vocavit nos in aeternam suam gloriam in Christo Iesu
modicum passos ipse perficiet
confirmabit solidabit
11ipsi imperium in saecula saeculorum amen
12per Silvanum vobis fidelem fratrem
ut arbitror breviter scripsi obsecrans et contestans
hanc esse veram gratiam Dei in qua state
13salutat vos quae est in Babylone cumelecta
et Marcus filius meus
14salutate invicem in osculo sancto
gratia vobis omnibus qui estis in Christo
EXPLICIT EPISTULA PETRI ·I·