1Spiritus autem manifeste dicit
quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide
adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorum
2in hypocrisi loquentium mendacium
et cauteriatam habentium suam conscientiam
3prohibentium nubere abstinere a cibis
quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione
fidelibus et his qui cognoverunt veritatem
4quia omnis creatura Dei bona
et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipitur
5sanctificatur enim per verbum Dei et orationem
6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu
enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus es
7ineptas autem et aniles fabulas devita
exerce te ipsum ad pietatem
8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est
pietas autem ad omnia utilis est
promissionem habens vitae quae nunc est et futurae
9fidelis sermo et omni acceptione dignus
10in hoc enim laboramus et maledicimur
quia speravimus in Deum vivum
qui est salvator omnium hominum maxime fidelium
11praecipe haec et doce
12nemo adulescentiam tuam contemnat
sed exemplum esto fidelium
in verbo in conversatione in caritate in fide in castitate
13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinae
14noli neglegere gratiam quae in te est
quae data est tibi per prophetiam
cum inpositione manuum presbyterii
15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibus
16adtende tibi et doctrinae insta in illis
hoc enim faciens
et te ipsum salvum facies et qui te audiunt