1seniorem ne increpaveris sed obsecra ut patrem iuvenes ut fratres
2anus ut matres iuvenculas ut sorores in omni castitate
3viduas honora quae vere viduae sunt
4si qua autem vidua filios aut nepotes habet
discant primum domum suam regere
et mutuam vicem reddere parentibus
hoc enim acceptum est coram Deo
5quae autem vere vidua est et desolata
speravit in Deum
et instat obsecrationibus et orationibus nocte ac die
6nam quae in deliciis est vivens mortua est
7et hoc praecipe ut inreprehensibiles sint
8si quis autem suorum et maxime domesticorum curam non habet
fidem negavit et est infideli deterior
9vidua eligatur non minus sexaginta annorum
quae fuerit unius viri uxor
10in operibus bonis testimonium habens
si filios educavit si hospitio recepit si sanctorum pedes lavit
si tribulationem patientibus subministravit
si omne opus bonum subsecuta est
11adulescentiores autem viduas devita
cum enim luxuriatae fuerint in Christo nubere volunt
12habentes damnationem quia primam fidem irritam fecerunt
13simul autem et otiosae discunt circumire domos
non solum otiosae sed et verbosae et curiosae
loquentes quae non oportet
14volo ergo iuveniores nubere
filios procreare matres familias esse
nullam occasionem dare adversario maledicti gratia
15iam enim quaedam conversae sunt retro Satanan
16si qua fidelis habet viduas
subministret illis et non gravetur ecclesia
ut his quae vere viduae sunt sufficiat
17qui bene praesunt presbyteri duplici honore digni habeantur
maxime qui laborant in verbo et doctrina
18dicit enim scriptura
non infrenabis os bovi trituranti
et dignus operarius mercede sua
19adversus presbyterum accusationem noli recipere
nisi sub duobus et tribus testibus
20peccantes coram omnibus argue
ut et ceteri timorem habeant
21testor coram Deo et Christo Iesu et electis angelis
ut haec custodias sine praeiudicio
nihil faciens in aliam partem declinando
22manus cito nemini inposueris
neque communicaveris peccatis alienis
te ipsum castum custodi
23noli adhuc aquam bibere sed vino modico utere
propter stomachum tuum et frequentes tuas infirmitates
24quorundam hominum peccata manifesta sunt
praecedentia ad iudicium
quosdam autem et subsequuntur
25similiter et facta bona manifesta sunt
et quae aliter se habent abscondi non possunt