1fuerunt vero et pseudoprophetae in populo
sicut et in vobis erunt magistri mendaces
qui introducent sectas perditionis
et eum qui emit eos Dominum negant
superducentes sibi celerem perditionem
2et multi sequentur eorum luxurias
per quos via veritatis blasphemabitur
3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur
quibus iudicium iam olim non cessat
et perditio eorum non dormitat
4si enim Deus angelis peccantibus non pepercit
sed rudentibus inferni detractos in tartarum
tradidit in iudicium cruciatos
reservari
5et originali mundo non pepercit
sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit
diluvium mundo impiorum inducens
6et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens
eversione damnavit
exemplum eorum qui impie acturi sunt ponens
7et iustum Loth
oppressum a nefandorum iniuria
conversatione eruit
8aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos
qui diem de die animam
iustam iniquis operibus cruciabant
9novit Dominus pios de temptatione eripere
iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservare
10magis autem eos
qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant
dominationemque contemnunt audaces sibi placentes
sectas non metuunt blasphemantes
11ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores
non portant adversum se execrabile iudicium
12hii vero velut inrationabilia pecora
naturaliter in captionem et in perniciem
in his quae ignorant blasphemantes
in corruptione sua et peribunt
13percipientes mercedem iniustitiae
voluptatem existimantes diei delicias
coinquinationes et maculae deliciis
affluentes
in conviviis suis luxuriantes vobiscum
14oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti
pellicentes animas instabiles
cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filii
15derelinquentes rectam viam
erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor
qui mercedem iniquitatis amavit
16correptionem vero habuit suae vesaniae
subiugale mutum in hominis voce
loquens
prohibuit prophetae insipientiam
17hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae
quibus caligo tenebrarum reservatur
18superba enim vanitatis loquentes
pellicent in desideriis
carnis luxuriae
eos qui paululum effugiunt qui in errore conversantur
19libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis
a quo enim quis superatus est huius et servus est
20si enim refugientes coinquinationes mundi
in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi
his rursus inpliciti superantur
facta sunt eis posteriora deteriora prioribus
21melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae
quam post agnitionem retrorsum converti
ab eo quod illis traditum est sancto mandato
22contigit enim eis illud veri proverbii
canis reversus ad suum vomitum
et sus lota in volutabro luti