1hanc ecce vobis carissimi secundam scribo epistulam
in quibus excito vestram in commonitione sinceram mentem
2ut memores sitis eorum quae praedixi verborum a sanctis prophetis
et apostolorum vestrorum praeceptorum Domini et salvatoris
3hoc primum scientes
quod venient in novissimis diebus in deceptione inlusores
iuxta proprias concupiscentias ambulantes
4dicentes ubi est promissio aut adventus eius
ex quo enim patres dormierunt
omnia sic perseverant ab initio creaturae
5latet enim eos hoc volentes quod caeli erant prius
et terra de aqua et per aquam consistens Dei verbo
6per quae ille tunc mundus aqua inundatus
periit
7caeli autem qui nunc sunt et terra
eodem verbo repositi sunt
igni servati in diem iudicii et perditionis
impiorum hominum
8unum vero hoc non lateat vos carissimi
quia unus dies apud Dominum sicut mille anni
et mille anni sicut dies unus
9non tardat Dominus promissi
sed patienter agit propter vos
nolens aliquos perire sed omnes ad paenitentiam reverti
10adveniet autem dies Domini ut fur
in qua caeli magno impetu transient
elementa vero calore solventur
11cum haec igitur omnia dissolvenda sint
quales oportet esse vos
in sanctis conversationibus et pietatibus
12expectantes et properantes in adventum Dei diei
per quam caeli ardentes solventur
et elementa ignis ardore tabescent
13novos vero caelos et novam terram
et promissa ipsius expectamus
in quibus iustitia habitat
14propter quod carissimi haec expectantes satis agite
inmaculati et inviolati ei inveniri in pace
15et Domini nostri longanimitatem salutem arbitramini
sicut et carissimus frater noster Paulus
secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis
16sicut et in omnibus epistulis loquens in eis de his
in quibus sunt quaedam difficilia intellectu
quae indocti et instabiles depravant
sicut et ceteras scripturas ad suam ipsorum perditionem
17vos igitur fratres praescientes custodite
ne insipientium errore transducti
excidatis a propria firmitate
18crescite vero in gratia
et in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu
Christi
ipsi gloria et nunc et in die aeternitatis amen
EXPLICIT EPISTULA PETRI ·II·