1tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo Iesu
2et quae audisti a me per multos testes
haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docere
3labora sicut bonus miles Christi Iesu
4nemo militans inplicat se negotiis saecularibus
ut ei placeat cui se probavit
5nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaverit
6laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipere
7intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectum
8memor esto Iesum Christum
resurrexisse a mortuis
ex semine David secundum evangelium meum
9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans
sed verbum Dei non est alligatum
10ideo omnia sustineo propter electos
ut et ipsi salutem consequantur
quae est in Christo Iesu cum gloria caelesti
11fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemus
12si sustinemus et conregnabimus
si negabimus et ille negabit nos
13si non credimus ille fidelis manet
negare se ipsum non potest
14haec commone testificans coram Domino
noli verbis contendere
in nihil utile
ad subversionem audientium
15sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo
operarium inconfusibilem
recte tractantem verbum veritatis
16profana autem inaniloquia devita
multum enim proficient ad impietatem
17et sermo eorum ut cancer serpit
ex quibus est Hymeneus et Philetus
18qui a veritate exciderunt
dicentes resurrectionem iam factam
et subvertunt quorundam fidem
19sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc
cognovit Dominus qui sunt eius
et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen Domini
20in magna autem domo
non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia
et quaedam quidem in honorem
quaedam autem in contumeliam
21si quis ergo emundaverit se ab istis
erit vas in honorem sanctificatum
et utile Domino ad omne opus bonum paratum
22iuvenilia autem desideria fuge
sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem
cum his qui invocant Dominum de corde puro
23stultas autem et sine disciplina quaestiones devita
sciens quia generant lites
24servum autem Domini non oportet litigare
sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientem
25cum modestia corripientem eos qui resistunt
nequando det illis Deus paenitentiam
ad cognoscendam veritatem
26et resipiscant a diaboli laqueis
a quo capti tenentur ad ipsius voluntatem