1hoc autem scito
quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosa
2et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi
parentibus inoboedientes ingrati scelesti
3sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine
benignitate
4proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam
Dei
5habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes
et hos devita
6ex his enim sunt qui penetrant domos
et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis
quae ducuntur variis desideriis
7semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientes
8quemadmodum autem Iannes et Iambres
restiterunt Mosi
ita et hi resistunt veritati
homines corrupti mente reprobi circa fidem
9sed ultra non proficient
insipientia enim eorum manifesta erit omnibus
sicut et illorum fuit
10tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum
fidem longanimitatem dilectionem patientiam
11persecutiones passiones
qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris
quales persecutiones sustinui
et ex omnibus me eripuit Dominus
12et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu
persecutionem patientur
13mali autem homines et seductores proficient in peius
errantes et in errorem mittentes
14tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi
sciens a quo didiceris
15et quia ab infantia sacras litteras nosti
quae te possint instruere ad salutem
per fidem quae est in Christo Iesu
16omnis scriptura divinitus inspirata et utilis
ad docendum ad arguendum ad corrigendum
ad erudiendum in iustitia
17ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructus