1testificor coram Deo et Christo Iesu
qui iudicaturus est vivos ac mortuos
et adventum ipsius et regnum eius
2praedica verbum insta oportune inportune
argue obsecra increpa in omni patientia et doctrina
3erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt
sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros
prurientes auribus
4et a veritate quidem auditum avertent
ad fabulas autem convertentur
5tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae
ministerium tuum imple
6ego enim iam delibor
et tempus meae resolutionis instat
7bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servavi
8in reliquo reposita est mihi iustitiae corona
quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex
non solum autem mihi
sed et his qui diligunt adventum eius
9festina venire ad me cito
10Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum
et abiit Thessalonicam
Crescens in Galliam
Titus in Dalmatiam
11Lucas est mecum solus
Marcum adsume et adduc tecum
est enim mihi utilis in ministerium
12Tychicum autem misi Ephesum
13paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers
et libros maxime autem membranas
14Alexander aerarius multa mala mihi ostendit
reddat ei Dominus secundum opera eius
15quem et tu devita valde enim restitit verbis nostris
16in prima mea defensione nemo mihi adfuit
sed omnes me dereliquerunt
non illis reputetur
17Dominus autem mihi adstitit et confortavit me
ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes
et liberatus sum de ore leonis
18liberabit me Dominus ab omni opere malo
et salvum faciet in regnum suum caeleste
cui gloria in saecula saeculorum amen
19saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domum
20Erastus remansit Corinthi
Trophimum autem reliqui infirmum Mileti
21festina ante hiemem venire
salutat te Eubulus
et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnes
22Dominus Iesus cum spiritu tuo
gratia nobiscum amen
EXPLICIT AD TIMOTHEUM ·II·