1Paulus servus Dei apostolus autem Iesu Christi
secundum fidem electorum Dei
et agnitionem veritatis quae secundum pietatem est
2in spem vitae aeternae
quam promisit qui non mentitur Deus ante tempora saecularia
3manifestavit autem temporibus suis verbum suum
in praedicatione quae credita est mihi
secundum praeceptum salvatoris nostri Dei
4Tito dilecto filio secundum communem fidem
gratia et pax a Deo Patre et Christo Iesu salvatore nostro
5huius rei gratia reliqui te Cretae ut ea quae desunt corrigas
et constituas per civitates presbyteros
sicut ego tibi disposui
6si quis sine crimine est unius uxoris vir
filios habens fideles non in accusatione luxuriae aut non subditos
7oportet enim episcopum sine crimine esse sicut Dei dispensatorem
non superbum non iracundum non vinolentum non percussorem
non turpilucri cupidum
8sed hospitalem benignum sobrium
iustum sanctum continentem
9amplectentem eum qui secundum doctrinam est fidelem sermonem
ut potens sit et exhortari in doctrina sana
et eos qui contradicunt arguere
10sunt enim multi et inoboedientes
vaniloqui et seductores maxime qui de circumcisione sunt
11quos oportet redargui
qui universas domos subvertunt
docentes quae non oportet turpis lucri gratia
12dixit quidam ex illis proprius ipsorum propheta
Cretenses semper mendaces malae bestiae ventres pigri
13testimonium hoc verum est
quam ob causam increpa illos dure ut sani sint in fide
14non intendentes iudaicis fabulis
et mandatis hominum aversantium se a veritate
15omnia munda mundis
coinquinatis autem et infidelibus nihil mundum
sed inquinatae sunt eorum et mens et conscientia
16confitentur se nosse Deum factis autem negant
cum sunt abominati et incredibiles
et ad omne opus bonum reprobi