AD TITUM 2
1tu autem loquere quae decet sanam doctrinam
2senes ut sobrii sint pudici prudentes
sani fide dilectione patientia
3anus similiter in habitu sancto non criminatrices
non vino multo servientes
bene docentes
4ut prudentiam doceant
adulescentulas ut viros suos ament filios diligant
5prudentes castas
domus curam habentes
benignas subditas suis viris
ut non blasphemetur verbum Dei
6iuvenes similiter hortare ut sobrii sint
7in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum
in doctrina integritatem
gravitatem
8verbum sanum inreprehensibilem
ut is qui ex adverso est vereatur
nihil habens malum dicere de nobis
9servos dominis suis subditos esse in omnibus
placentes non contradicentes
10non fraudantes sed in omnibus fidem bonam ostendentes
ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibus
11apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibus
12erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria
sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculo
13expectantes beatam spem et adventum gloriae
magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christi
14qui dedit semet ipsum pro nobis
ut nos redimeret ab omni iniquitate
et mundaret sibi populum acceptabilem
sectatorem bonorum operum
15haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio
nemo te contemnat
Biblia Sacra Iuxta Vulgatam Versionem, hg. von Robert Weber, fünfte, verbesserte Auflage, hg. v. Roger Gryson, © 2007 Deutsche Bibelgesellschaft, Stuttgart