1admone illos principibus et potestatibus subditos esse
dicto oboedire ad omne opus bonum paratos esse
2neminem blasphemare
non litigiosos esse modestos
omnem ostendentes mansuetudinem ad omnes homines
3eramus enim et nos aliquando insipientes
increduli errantes
servientes desideriis et voluptatibus variis
in malitia et invidia agentes odibiles odientes invicem
4cum autem benignitas et humanitas apparuit salvatoris
nostri Dei
5non ex operibus iustitiae quae fecimus nos
sed secundum suam misericordiam salvos nos fecit
per lavacrum regenerationis et renovationis Spiritus Sancti
6quem effudit in nos abunde
per Iesum Christum salvatorem nostrum
7ut iustificati gratia ipsius
heredes simus secundum spem vitae aeternae
8fidelis sermo est et de his volo te confirmare
ut curent bonis operibus praeesse qui credunt Deo
haec sunt bona et utilia hominibus
9stultas autem quaestiones et genealogias
et contentiones et pugnas legis devita
sunt enim inutiles et vanae
10hereticum hominem post unam et secundam correptionem devita
11sciens quia subversus est qui eiusmodi est
et delinquit proprio iudicio condemnatus
12cum misero ad te Arteman aut Tychicum
festina ad me venire Nicopolim ibi enim statui hiemare
13Zenan legis peritum et Apollo sollicite praemitte
ut nihil illis desit
14discant autem et nostri bonis operibus praeesse
ad usus necessarios ut non sint infructuosi
15salutant te qui mecum sunt omnes
saluta qui nos amant in fide
gratia Dei cum omnibus vobis amen
EXPLICIT EPISTULA AD TITUM