1Paulus vinctus Iesu Christi et Timotheus frater
Philemoni dilecto et adiutori nostro
2et Appiae sorori et Archippo commilitoni nostro
et ecclesiae quae in domo tua est
3gratia vobis et pax a Deo Patre nostro et Domino Iesu Christo
4gratias ago Deo meo semper
memoriam tui faciens in orationibus meis
5audiens caritatem tuam et fidem
quam habes in Domino Iesu et in omnes sanctos
6ut communicatio fidei tuae evidens fiat
in agnitione omnis boni
in nobis in Christo Iesu
7gaudium enim magnum habui et consolationem in caritate tua
quia viscera sanctorum requieverunt per te frater
8propter quod multam fiduciam habentes in
Christo Iesu
imperandi tibi quod ad rem pertinet
9propter caritatem magis obsecro
cum sis talis ut Paulus senex nunc autem et vinctus Iesu Christi
10obsecro te de meo filio quem genui in vinculis
Onesimo
11qui tibi aliquando inutilis fuit
nunc autem et tibi et mihi utilis
12quem remisi
tu autem illum id est mea viscera suscipe
13quem ego volueram mecum detinere
ut pro te mihi ministraret in vinculis evangelii
14sine consilio autem tuo nihil volui facere
uti ne velut ex necessitate bonum tuum esset sed voluntarium
15forsitan enim ideo discessit ad horam a te ut aeternum illum reciperes
16iam non ut servum sed plus servo
carissimum fratrem maxime mihi
quanto autem magis tibi et in carne et in Domino
17si ergo habes me socium suscipe illum sicut me
18si autem aliquid nocuit tibi aut debet hoc mihi inputa
19ego Paulus scripsi mea manu ego reddam
ut non dicam tibi quod et te ipsum mihi debes
20ita frater ego te fruar in Domino refice viscera mea in Domino
21confidens oboedientia tua scripsi tibi
sciens quoniam et super id quod dico facies
22simul autem et para mihi hospitium
nam spero per orationes vestras donari me vobis
23salutat te Epaphras concaptivus meus in Christo Iesu
24Marcus Aristarchus Demas Lucas adiutores mei
25gratia Domini nostri Iesu Christi cum spiritu vestro amen
EXPLICIT EPISTULA AD PHILEMONEM