1vir autem quidam erat in Caesarea nomine Cornelius
centurio cohortis quae dicitur Italica
2religiosus et timens Deum cum omni domo sua
faciens elemosynas multas plebi
et deprecans Deum semper
3vidit in visu manifeste
quasi hora nona diei
angelum Dei introeuntem ad se et dicentem sibi Corneli
4at ille intuens eum timore correptus dixit
quid est domine
dixit autem illi
orationes tuae et elemosynae tuae ascenderunt in memoriam in
conspectu Dei
5et nunc mitte viros in Ioppen
et accersi Simonem quendam qui cognominatur Petrus
6hic hospitatur apud Simonem quendam coriarium
cuius est domus iuxta mare
7et cum discessisset angelus qui loquebatur illi
vocavit duos domesticos suos et militem metuentem Dominum
ex his qui illi parebant
8quibus cum narrasset omnia misit illos in Ioppen
9postera autem die iter illis facientibus
et adpropinquantibus civitati
ascendit Petrus in superiora ut oraret circa horam sextam
10et cum esuriret voluit gustare
parantibus autem eis cecidit super eum mentis excessus
11et videt caelum apertum
et descendens vas quoddam velut linteum magnum
quattuor initiis submitti de caelo in terram
12in quo erant omnia quadrupedia et serpentia terrae et volatilia caeli
13et facta est vox ad eum
surge Petre et occide et manduca
14ait autem Petrus absit Domine
quia numquam manducavi omne commune et inmundum
15et vox iterum secundo ad eum
quae Deus purificavit ne tu commune dixeris
16hoc autem factum est per ter
et statim receptum est vas in caelum
17et dum intra se haesitaret Petrus
quidnam esset visio quam vidisset
ecce viri qui missi erant a Cornelio
inquirentes domum Simonis adstiterunt ad ianuam
18et cum vocassent interrogabant
si Simon qui cognominatur Petrus illic haberet hospitium
19Petro autem cogitante de visione dixit Spiritus ei
ecce viri tres quaerunt te
20surge itaque et descende et vade cum eis
nihil dubitans quia ego misi illos
21descendens autem Petrus ad viros dixit
ecce ego sum quem quaeritis
quae causa est propter quam venistis
22qui dixerunt
Cornelius centurio vir iustus et timens Deum
et testimonium habens ab universa gente Iudaeorum
responsum accepit ab angelo sancto
accersire te in domum suam et audire verba abs te
23introducens igitur eos recepit hospitio
sequenti autem die surgens profectus est cum eis
et quidam ex fratribus ab Ioppe comitati sunt eum
24altera autem die introivit Caesaream
Cornelius vero expectabat illos
convocatis cognatis suis et necessariis amicis
25et factum est cum introisset Petrus
obvius ei Cornelius
et procidens ad pedes adoravit
26Petrus vero levavit eum dicens
surge et ego ipse homo sum
27et loquens cum illo intravit et invenit multos qui convenerant
28dixitque ad illos
vos scitis quomodo abominatum sit viro iudaeo
coniungi aut accedere ad alienigenam
et mihi ostendit Deus
neminem communem aut inmundum dicere hominem
29propter quod sine dubitatione veni accersitus
interrogo ergo quam ob causam accersistis me
30et Cornelius ait
a nudius quartana die usque in hanc horam
orans eram hora nona in domo mea
et ecce vir stetit ante me in veste candida et ait
31Corneli exaudita est oratio tua
et elemosynae tuae commemoratae sunt in conspectu Dei
32mitte ergo in Ioppen
et accersi Simonem qui cognominatur Petrus
hic hospitatur in domo Simonis coriarii iuxta mare
33confestim igitur misi ad te et tu bene fecisti veniendo
nunc ergo omnes nos in conspectu tuo adsumus
audire omnia quaecumque tibi praecepta sunt a Domino
34aperiens autem Petrus os dixit in veritate conperi
quoniam non est personarum acceptor Deus
35sed in omni gente qui timet eum et operatur iustitiam
acceptus est illi
36verbum misit filiis Israhel
adnuntians pacem per Iesum Christum
hic est omnium Dominus
37vos scitis quod factum est verbum per universam Iudaeam
incipiens enim a Galilaea post baptismum quod praedicavit Iohannes
38Iesum a Nazareth
quomodo unxit eum Deus Spiritu Sancto et virtute
qui pertransivit benefaciendo
et sanando omnes oppressos a diabolo
quoniam Deus erat cum illo
39et nos testes sumus omnium
quae fecit in regione Iudaeorum et Hierusalem
quem et occiderunt suspendentes in ligno
40hunc Deus suscitavit tertia die et dedit eum manifestum fieri
41non omni populo sed testibus praeordinatis a Deo
nobis qui manducavimus et bibimus cum illo
postquam resurrexit a mortuis
42et praecepit nobis praedicare populo et testificari
quia ipse est qui constitutus est a Deo iudex vivorum et mortuorum
43huic omnes prophetae testimonium perhibent
remissionem peccatorum accipere per nomen eius
omnes qui credunt in eum
44adhuc loquente Petro verba haec
cecidit Spiritus Sanctus super omnes qui audiebant verbum
45et obstipuerunt ex circumcisione fideles
qui venerant cum Petro
quia et in nationes gratia Spiritus Sancti effusa est
46audiebant enim illos loquentes linguis et magnificantes Deum
47tunc respondit Petrus numquid aquam quis prohibere potest
ut non baptizentur hii qui Spiritum Sanctum acceperunt sicut et nos
48et iussit eos in nomine Iesu Christi baptizari
tunc rogaverunt eum
ut maneret aliquot diebus