1Saulus autem adhuc inspirans minarum et caedis in discipulos Domini
accessit ad principem sacerdotum
2et petiit ab eo epistulas in Damascum ad
synagogas
ut si quos invenisset huius viae viros ac mulieres
vinctos perduceret in Hierusalem
3et cum iter faceret contigit ut adpropinquaret Damasco
et subito circumfulsit eum lux de caelo
4et cadens in terram audivit vocem dicentem sibi
Saule Saule quid me persequeris
5qui dixit quis es Domine
et ille ego sum Iesus quem tu persequeris
7sed surge et ingredere civitatem
et dicetur tibi quid te oporteat facere
viri autem illi qui comitabantur cum eo stabant stupefacti
audientes quidem vocem neminem autem videntes
8surrexit autem Saulus de terra apertisque oculis nihil videbat
ad manus autem illum trahentes introduxerunt Damascum
9et erat tribus diebus non videns
et non manducavit neque bibit
10erat autem quidam discipulus Damasci nomine Ananias
et dixit ad illum in visu Dominus Anania
at ille ait ecce ego Domine
11et Dominus ad illum
surgens vade in vicum qui vocatur Rectus
et quaere in domo Iudae Saulum nomine Tarsensem
ecce enim orat
12et vidit virum Ananiam nomine introeuntem
et inponentem sibi manus ut visum recipiat
13respondit autem Ananias Domine audivi a multis de viro hoc
quanta mala sanctis tuis fecerit in Hierusalem
14et hic habet potestatem a principibus sacerdotum alligandi omnes
qui invocant nomen tuum
15dixit autem ad eum Dominus
vade quoniam vas electionis est mihi iste
ut portet nomen meum coram gentibus et regibus et filiis Israhel
16ego enim ostendam illi
quanta oporteat eum pro nomine meo pati
17et abiit Ananias et introivit in domum
et inponens ei manus dixit Saule frater
Dominus misit me Iesus
qui apparuit tibi in via qua veniebas
ut videas et implearis Spiritu Sancto
18et confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae
et visum recepit et surgens baptizatus est
19et cum accepisset cibum confortatus est
fuit autem cum discipulis qui erant Damasci per dies aliquot
20et continuo in synagogis praedicabat Iesum
quoniam hic est Filius Dei
21stupebant autem omnes qui audiebant et dicebant
nonne hic est qui expugnabat in Hierusalem
eos qui invocabant nomen istud
et huc ad hoc venit
ut vinctos illos duceret ad principes
sacerdotum
22Saulus autem magis convalescebat
et confundebat Iudaeos qui habitabant Damasci
adfirmans quoniam hic est Christus
23cum implerentur autem dies multi
consilium fecerunt Iudaei ut eum interficerent
24notae autem factae sunt Saulo insidiae eorum
custodiebant autem et portas die ac nocte ut eum interficerent
25accipientes autem discipuli eius
nocte per murum dimiserunt eum submittentes in sporta
26cum autem venisset in Hierusalem
temptabat iungere se discipulis
et omnes timebant eum
non credentes quia esset discipulus
27Barnabas autem adprehensum illum duxit ad apostolos
et narravit illis quomodo in via vidisset Dominum
et quia locutus est ei
et quomodo in Damasco fiducialiter egerit in
nomine Iesu
28et erat cum illis intrans et exiens in Hierusalem
et fiducialiter agens in nomine Domini
29loquebatur quoque et disputabat cum Graecis
illi autem quaerebant occidere eum
30quod cum cognovissent fratres
deduxerunt eum Caesaream et dimiserunt Tarsum
31ecclesia quidem per totam Iudaeam et Galilaeam et Samariam habebat pacem
et aedificabatur ambulans in timore Domini
et consolatione Sancti Spiritus replebatur
32factum est autem Petrum dum pertransiret
universos devenire
et ad sanctos qui habitabant Lyddae
33invenit autem ibi hominem quendam nomine Aeneam
ab annis octo iacentem in grabatto qui erat paralyticus
34et ait illi Petrus
Aeneas sanat te Iesus Christus
surge et sterne tibi
et continuo surrexit
35et viderunt illum omnes
qui habitabant Lyddae et Saronae
qui conversi sunt ad Dominum
36in Ioppe autem fuit quaedam discipula nomine Tabitas
quae interpretata dicitur Dorcas
haec erat plena operibus bonis et elemosynis quas faciebat
37factum est autem in diebus illis ut infirmata moreretur
quam cum lavissent posuerunt eam in cenaculo
38cum autem prope esset Lydda ab Ioppe
discipuli audientes quia Petrus esset in ea
miserunt duos viros ad eum rogantes
ne pigriteris venire usque ad nos
39exsurgens autem Petrus venit cum illis
et cum advenisset duxerunt illum in cenaculum
et circumsteterunt illum omnes viduae flentes
et ostendentes tunicas et vestes quas faciebat illis Dorcas
40eiectis autem omnibus foras Petrus ponens genua oravit
et conversus ad corpus dixit Tabita surge
at illa aperuit oculos suos et viso Petro resedit
41dans autem illi manum erexit eam
et cum vocasset sanctos et viduas adsignavit eam vivam
42notum autem factum est per universam Ioppen
et crediderunt multi in Domino
43factum est autem ut dies multos moraretur in Ioppe
apud quendam Simonem coriarium