1eodem autem tempore misit Herodes rex manus
ut adfligeret quosdam de ecclesia
2occidit autem Iacobum fratrem Iohannis gladio
3videns autem quia placeret Iudaeis
adposuit adprehendere et Petrum
erant autem dies azymorum
4quem cum adprehendisset misit in carcerem
tradens quattuor quaternionibus militum
custodire eum
volens post pascha producere eum populo
5et Petrus quidem servabatur in carcere
oratio autem fiebat sine intermissione ab ecclesia ad Deum pro eo
6cum autem producturus eum esset Herodes
in ipsa nocte erat Petrus dormiens inter duos milites
vinctus catenis duabus
et custodes ante ostium custodiebant carcerem
7et ecce angelus Domini adstitit et lumen refulsit in habitaculo
percussoque latere Petri suscitavit eum dicens
surge velociter
et ceciderunt catenae de manibus eius
8dixit autem angelus ad eum
praecingere et calcia te gallicas tuas
et fecit sic
et dixit illi circumda tibi vestimentum tuum et sequere me
9et exiens sequebatur
et nesciebat quia verum est quod fiebat per angelum
aestimabat autem se visum videre
10transeuntes autem primam et secundam custodiam
venerunt ad portam ferream quae ducit ad civitatem
quae ultro aperta est eis
et exeuntes processerunt vicum unum
et continuo discessit angelus ab eo
11et Petrus ad se reversus dixit
nunc scio vere quia misit Dominus angelum suum
et eripuit me de manu Herodis
et de omni expectatione plebis Iudaeorum
12consideransque venit ad domum Mariae matris Iohannis
qui cognominatus est Marcus
ubi erant multi congregati et orantes
13pulsante autem eo ostium ianuae
processit puella ad audiendum nomine Rhode
14et ut cognovit vocem Petri prae gaudio non aperuit ianuam
sed intro currens nuntiavit stare Petrum ante ianuam
15at illi dixerunt ad eam insanis
illa autem adfirmabat sic se habere
illi autem dicebant angelus eius est
16Petrus autem perseverabat pulsans
cum autem aperuissent viderunt eum et obstipuerunt
17annuens autem eis manu ut tacerent
enarravit quomodo Dominus
eduxisset eum de carcere
dixitque nuntiate Iacobo et fratribus haec
et egressus abiit in alium locum
18facta autem die erat non parva turbatio inter milites
quidnam de Petro factum esset
19Herodes autem cum requisisset eum et non invenisset
inquisitione facta de custodibus iussit eos duci
descendensque a Iudaea in Caesaream ibi commoratus est
20erat autem iratus Tyriis et Sidoniis
at illi unianimes venerunt ad eum
et persuaso Blasto qui erat super cubiculum regis
postulabant pacem eo quod alerentur regiones eorum ab illo
21statuto autem die
Herodes vestitus veste regia
sedit pro tribunali et contionabatur ad eos
22populus autem adclamabat
dei voces et non hominis
23confestim autem percussit eum angelus Domini
eo quod non dedisset honorem Deo
et consumptus a vermibus exspiravit
24verbum autem Domini crescebat et multiplicabatur
25Barnabas autem et Saulus reversi sunt ab Hierosolymis
expleto ministerio
adsumpto Iohanne qui cognominatus est Marcus