1erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores
in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger
et Lucius Cyrenensis
et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et Saulus
2ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus
dixit Spiritus Sanctus
separate mihi Barnaban et Saulum
in opus quod adsumpsi eos
3tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illos
4et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam
et inde navigaverunt Cyprum
5et cum venissent Salamina
praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum
habebant autem et Iohannem in ministerio
6et cum perambulassent universam insulam usque Paphum
invenerunt quendam virum magum
pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat Bariesu
7qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente
hic accitis Barnaba et Saulo
desiderabat audire verbum Dei
8resistebat autem illis Elymas magus
sic enim interpretatur nomen eius
quaerens avertere proconsulem a fide
9Saulus autem qui et Paulus
repletus Spiritu Sancto intuens in eum
10dixit
o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli
inimice omnis iustitiae
non desinis subvertere vias Domini rectas
11et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus
non videns solem usque ad tempus
et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae
et circumiens quaerebat qui ei manum daret
12tunc proconsul cum vidisset factum
credidit admirans super doctrinam Domini
13et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo
venerunt Pergen Pamphiliae
Iohannes autem discedens ab eis reversus est Hierosolymam
14illi vero pertranseuntes Pergen
venerunt Antiochiam Pisidiae
et ingressi synagogam die sabbatorum sederunt
15post lectionem autem Legis et Prophetarum
miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres
si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem dicite
16surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait
viri israhelitae et qui timetis Deum audite
17Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit
cum essent incolae in terra Aegypti
et in brachio excelso eduxit eos ex ea
18et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in deserto
19et destruens gentes septem in terra Chanaan
sorte distribuit eis terram eorum
20quasi post quadringentos et quinquaginta annos
et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetam
21et exinde postulaverunt regem
et dedit illis Deus Saul filium Cis
virum de tribu Beniamin annis quadraginta
22et amoto illo suscitavit illis David regem
cui et testimonium perhibens dixit
inveni David filium Iesse virum secundum cor meum
qui faciet omnes voluntates meas
23huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem
Iesum
24praedicante Iohanne ante faciem adventus eius
baptismum paenitentiae omni populo Israhel
25cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat
quem me arbitramini esse non sum ego
sed ecce venit post me
cuius non sum dignus calciamenta pedum solvere
26viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum
vobis verbum salutis huius missum est
27qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes
et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur
iudicantes impleverunt
28et nullam causam mortis invenientes in eum
petierunt a Pilato ut interficerent eum
29cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant
deponentes eum de ligno posuerunt in monumento
30Deus vero suscitavit eum a mortuis
qui visus est per dies multos
his
31qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem
qui usque nunc sunt testes eius ad plebem
32et nos vobis adnuntiamus
ea quae ad patres nostros repromissio facta est
33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum
sicut et in psalmo secundo scriptum est
Filius meus es tu ego hodie genui te
34quod autem suscitaverit eum a mortuis
amplius iam non reversurum in corruptionem
ita dixit quia dabo vobis sancta David fidelia
35ideoque et alias dicit
non dabis Sanctum tuum videre corruptionem
36David enim sua generatione
cum administrasset voluntati Dei
dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionem
37quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionem
38notum igitur sit vobis viri fratres
quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur
ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi
iustificari
39in hoc omnis qui credit iustificatur
40videte ergo ne superveniat quod dictum est in
prophetis
41videte contemptores et admiramini et disperdimini
quia opus operor ego in diebus vestris
opus quod non credetis si quis enarraverit vobis
42exeuntibus autem illis
rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haec
43cumque dimissa esset synagoga
secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban
qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia Dei
44sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit
audire verbum Domini
45videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo
et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantes
46tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt
vobis oportebat primum loqui verbum Dei
sed quoniam repellitis illud
et indignos vos iudicastis aeternae vitae
ecce convertimur ad gentes
47sic enim praecepit nobis Dominus
posui te in lumen gentibus
ut sis in salutem usque ad extremum terrae
48audientes autem gentes gavisae sunt
et glorificabant verbum Domini
et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternam
49disseminabatur autem verbum Domini per universam regionem
50Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas
et primos civitatis
et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban
et eiecerunt eos de finibus suis
51at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt Iconium
52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu Sancto