1respondens Moses ait
non credent mihi neque audient vocem meam
sed dicent non apparuit tibi Dominus
2dixit ergo ad eum quid est hoc quod tenes in manu tua
respondit virga
3ait proice eam in terram
proiecit et versa est in colubrum ita ut fugeret Moses
4dixitque Dominus extende manum tuam et adprehende caudam eius
extendit et tenuit versaque est in virgam
5ut credant inquit quod apparuerit tibi Dominus Deus patrum tuorum
Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
6dixitque Dominus rursum mitte manum in sinum tuum
quam cum misisset in sinum protulit leprosam instar nivis
7retrahe ait manum in sinum tuum
retraxit et protulit iterum et erat similis carni reliquae
8si non crediderint inquit tibi neque audierint sermonem signi prioris
credent verbo signi sequentis
9quod si nec duobus quidem his signis crediderint
neque audierint vocem tuam
sume aquam fluminis et effunde eam super aridam
et quicquid hauseris de fluvio vertetur in sanguinem
10ait Moses obsecro Domine non sum eloquens
ab heri et nudius tertius et ex quo locutus es ad servum tuum
inpeditioris et tardioris linguae sum
11dixit Dominus ad eum
quis fecit os hominis
aut quis fabricatus est mutum et surdum videntem et caecum
nonne ego
12perge igitur et ego ero in ore tuo doceboque te quid loquaris
13at ille obsecro inquit Domine mitte quem missurus es
14iratus Dominus in Mosen ait
Aaron frater tuus Levites scio quod eloquens sit
ecce ipse egreditur in occursum tuum
vidensque te laetabitur corde
15loquere ad eum et pone verba mea in ore eius
ego ero in ore tuo et in ore illius
et ostendam vobis quid agere debeatis
16ipse loquetur pro te ad populum et erit os tuum
tu autem eris ei in his quae ad Deum pertinent
17virgam quoque hanc sume in manu tua
in qua facturus es signa
18abiit Moses et reversus est ad Iethro cognatum suum
dixitque ei vadam et revertar ad fratres meos in Aegyptum
ut videam si adhuc vivunt
cui ait Iethro vade in pace
19dixit ergo Dominus ad Mosen in Madian
vade revertere in Aegyptum
mortui sunt omnes qui quaerebant animam
tuam
20tulit Moses uxorem et filios suos
et inposuit eos super asinum
reversusque est in Aegyptum portans virgam Dei in manu sua
21dixitque ei Dominus revertenti in Aegyptum
vide ut omnia ostenta quae posui in manu tua facias coram Pharaone
ego indurabo cor eius et non dimittet populum
22dicesque ad eum haec dicit Dominus
filius meus primogenitus meus Israhel
23dixi tibi dimitte filium meum ut serviat mihi
et noluisti dimittere eum
ecce ego interficiam filium tuum primogenitum
24cumque esset in itinere in diversorio
occurrit ei Dominus et volebat occidere eum
25tulit ilico Seffora acutissimam petram
et circumcidit praeputium filii sui
tetigitque pedes eius et ait sponsus sanguinum tu mihi es
26et dimisit eum postquam dixerat sponsus sanguinum ob circumcisionem
27dixit autem Dominus ad Aaron
vade in occursum Mosi in deserto
qui perrexit ei obviam in montem Dei
et osculatus est eum
28narravitque Moses Aaron omnia verba Domini
quibus miserat eum
et signa quae mandaverat
29veneruntque simul
et congregaverunt cunctos seniores filiorum Israhel
30locutusque est Aaron omnia verba quae dixerat Dominus ad Mosen
et fecit signa coram populo
31et credidit populus
audieruntque quod visitasset Dominus filios Israhel
et quod respexisset adflictionem eorum
et proni adoraverunt