1Moses autem pascebat oves Iethro cognati sui sacerdotis
Madian
cumque minasset gregem ad interiora deserti
venit ad montem Dei Horeb
2apparuitque ei Dominus in flamma ignis de medio rubi
et videbat quod rubus arderet et non conbureretur
3dixit ergo Moses vadam et videbo visionem hanc magnam
quare non conburatur rubus
4cernens autem Dominus quod pergeret ad videndum
vocavit eum de medio rubi et ait Moses Moses
qui respondit adsum
5at ille ne adpropies inquit huc
solve calciamentum de pedibus tuis
locus enim in quo stas terra sancta est
6et ait ego sum Deus patris tui
Deus Abraham Deus Isaac Deus Iacob
abscondit Moses faciem suam
non enim audebat aspicere contra Deum
7cui ait Dominus vidi adflictionem populi mei in Aegypto
et clamorem eius audivi
propter duritiam eorum qui praesunt operibus
8et sciens dolorem eius descendi
ut liberarem eum de manibus Aegyptiorum
et educerem de terra illa in terram bonam et spatiosam
in terram quae fluit lacte et melle
ad loca Chananei et Hetthei et Amorrei
Ferezei et Evei et Iebusei
9clamor ergo filiorum Israhel venit ad me
vidique adflictionem eorum qua ab Aegyptiis opprimuntur
10sed veni mittam te ad Pharaonem
ut educas populum meum filios Israhel de Aegypto
11dixit Moses ad Deum
quis ego sum ut vadam ad Pharaonem
et educam filios Israhel de Aegypto
12qui dixit ei ero tecum
et hoc habebis signum quod miserim te
cum eduxeris populum de Aegypto
immolabis Deo super montem istum
13ait Moses ad Deum ecce ego vadam ad filios Israhel et dicam eis
Deus patrum vestrorum misit me ad vos
si dixerint mihi quod est nomen eius quid dicam eis
14dixit Deus ad Mosen ego sum qui sum
ait sic dices filiis Israhel qui est misit me ad vos
15dixitque iterum Deus ad Mosen haec dices filiis Israhel
Dominus Deus patrum vestrorum
Deus Abraham Deus Isaac et Deus Iacob misit me
ad vos
hoc nomen mihi est in aeternum
et hoc memoriale meum in generationem et generatione
16vade congrega seniores Israhel et dices ad eos
Dominus Deus patrum vestrorum apparuit mihi
Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob dicens
visitans visitavi vos
et omnia quae acciderunt vobis in Aegypto
17et dixi ut educam vos de adflictione Aegypti
in terram Chananei et Hetthei et Amorrei
Ferezei et Evei et Iebusei
ad terram fluentem lacte et melle
18et audient vocem tuam
ingredierisque tu et seniores Israhel ad regem Aegypti
et dices ad eum Dominus Deus Hebraeorum vocavit nos
ibimus viam trium dierum per solitudinem
ut immolemus Domino Deo nostro
19sed ego scio quod non dimittet vos rex Aegypti ut eatis
nisi per manum validam
20extendam enim manum meam et percutiam Aegyptum
in cunctis mirabilibus meis quae facturus sum in medio eorum
post haec dimittet vos
21daboque gratiam populo huic coram Aegyptiis
et cum egrediemini non exibitis vacui
22sed postulabit mulier a vicina sua et ab hospita
vasa argentea et aurea ac vestes
ponetisque eas super filios et filias vestras et spoliabitis Aegyptum