1egressus est post haec vir de domo Levi
accepta uxore stirpis suae
2quae concepit et peperit filium
et videns eum elegantem abscondit tribus mensibus
3cumque iam celare non posset
sumpsit fiscellam scirpeam
et linivit eam bitumine ac pice
posuitque intus infantulum
et exposuit eum in carecto ripae fluminis
4stante procul sorore eius et considerante eventum rei
5ecce autem descendebat filia Pharaonis
ut lavaretur in flumine
et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei
quae cum vidisset fiscellam in papyrione
misit unam e famulis suis
et adlatam
6aperiens cernensque in ea parvulum vagientem
miserta eius ait de infantibus Hebraeorum est
7cui soror pueri vis inquit ut vadam
et vocem tibi hebraeam mulierem
quae nutrire possit infantulum
8respondit vade
perrexit puella et vocavit matrem eius
9ad quam locuta filia Pharaonis
accipe ait puerum istum et nutri mihi
ego tibi dabo mercedem tuam
suscepit mulier et nutrivit puerum
adultumque tradidit filiae Pharaonis
10quem illa adoptavit in locum filii
vocavitque nomen eius Mosi
dicens quia de aqua tuli eum
11in diebus illis postquam creverat Moses
egressus ad fratres suos
vidit adflictionem eorum
et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suis
12cumque circumspexisset huc atque illuc
et nullum adesse vidisset
percussum Aegyptium abscondit sabulo
13et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes
dixitque ei qui faciebat iniuriam
quare percutis proximum tuum
14qui respondit quis constituit te principem et iudicem
super nos
num occidere me tu dicis
sicut occidisti Aegyptium
timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istud
15audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen
qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian
et sedit iuxta puteum
16erant sacerdoti Madian septem filiae
quae venerunt ad hauriendas aquas
et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris sui
17supervenere pastores et eiecerunt eas
surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earum
18quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas
cur velocius venistis solito
19responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum
insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibus
20at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem
vocate eum ut comedat panem
21iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo
accepitque Sefforam filiam eius
22quae peperit filium quem vocavit Gersam
dicens advena fui in terra aliena
23post multum temporis mortuus est rex Aegypti
et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt
ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibus
24et audivit gemitum eorum
ac recordatus foederis quod pepigerat cum
Abraham et Isaac et Iacob
25respexit filios Israhel et
cognovit eos