1Haec sunt nomina filiorum Israhel
qui ingressi sunt Aegyptum cum Iacob
singuli cum domibus suis introierunt
2Ruben Symeon Levi Iuda
3Isachar Zabulon et Beniamin
4Dan et Nepthalim Gad et Aser
5erant igitur omnes animae eorum qui egressi sunt de
femore Iacob septuaginta
Ioseph autem in Aegypto erat
6quo mortuo et universis fratribus eius omnique cognatione illa
7filii Israhel creverunt et quasi germinantes multiplicati sunt
ac roborati nimis impleverunt terram
8surrexit interea rex novus super Aegyptum
qui ignorabat Ioseph
9et ait ad populum suum
ecce populus filiorum Israhel multus et fortior nobis
10venite sapienter opprimamus eum ne forte multiplicetur
et si ingruerit contra nos bellum
addatur inimicis nostris
expugnatisque nobis egrediatur e terra
11praeposuit itaque eis magistros operum ut adfligerent eos oneribus
aedificaveruntque urbes tabernaculorum Pharaoni Phiton et Ramesses
12quantoque opprimebant eos
tanto magis multiplicabantur et crescebant
13oderantque filios Israhel Aegyptii et adfligebant inludentes eis
14atque ad amaritudinem perducebant vitam eorum
operibus duris luti et lateris
omnique famulatu quo in terrae operibus premebantur
15dixit autem rex Aegypti obsetricibus Hebraeorum
quarum una vocabatur Sephra altera Phua
16praecipiens eis
quando obsetricabitis Hebraeas et partus tempus advenerit
si masculus fuerit interficite illum si femina reservate
17timuerunt autem obsetrices Deum
et non fecerunt iuxta praeceptum regis Aegypti
sed conservabant mares
18quibus ad se accersitis rex ait
quidnam est hoc quod facere voluistis
ut pueros servaretis
19quae responderunt non sunt hebraeae sicut aegyptiae mulieres
ipsae enim obsetricandi habent scientiam
et priusquam veniamus ad eas pariunt
20bene ergo fecit Deus obsetricibus
et crevit populus confortatusque est nimis
21et quia timuerant obsetrices Deum
aedificavit illis domos
22praecepit autem Pharao omni populo suo dicens
quicquid masculini sexus natum fuerit in flumen proicite
quicquid feminei reservate