1quod cernens Ioseph ruit super faciem patris
flens et deosculans eum
2praecepitque servis suis medicis ut aromatibus condirent patrem
3quibus iussa explentibus transierunt quadraginta dies
iste quippe mos erat cadaverum conditorum
flevitque eum Aegyptus septuaginta diebus
4et expleto planctus tempore
locutus est Ioseph ad familiam Pharaonis
si inveni gratiam in conspectu vestro loquimini in auribus Pharaonis
5eo quod pater meus adiuraverit me dicens en morior
in sepulchro meo quod fodi mihi in terra Chanaan sepelies me
ascendam igitur et sepeliam patrem meum ac revertar
6dixitque ei Pharao
ascende et sepeli patrem tuum sicut adiuratus es
7quo ascendente ierunt cum eo omnes senes domus Pharaonis
cunctique maiores natu terrae Aegypti
8domus Ioseph cum fratribus suis
absque parvulis et gregibus atque armentis
quae dereliquerant in terra Gessen
9habuit quoque in comitatu currus et equites
et facta est turba non modica
10veneruntque ad aream Atad quae sita est
trans Iordanem
ubi celebrantes exequias planctu magno atque vehementi
impleverunt septem dies
11quod cum vidissent habitatores terrae Chanaan dixerunt
planctus magnus est iste Aegyptiis
et idcirco appellaverunt nomen loci illius Planctus
Aegypti
12fecerunt ergo filii Iacob sicut praeceperat eis
13et portantes eum in terram Chanaan
sepelierunt in spelunca duplici
quam emerat Abraham cum agro in possessionem sepulchri
ab Ephron Hettheo contra faciem Mambre
14reversusque est Ioseph in Aegyptum
cum fratribus suis et omni comitatu
sepulto patre
15quo mortuo timentes fratres eius et mutuo conloquentes
ne forte memor sit iniuriae quam passus est
et reddat nobis malum omne quod fecimus
16mandaverunt ei
pater tuus praecepit nobis antequam moreretur
17ut haec tibi verbis illius diceremus
obsecro ut obliviscaris sceleris fratrum tuorum
et peccati atque malitiae quam exercuerunt in te
nos quoque oramus
ut servis Dei patris tui dimittas iniquitatem hanc
quibus auditis flevit Ioseph
18veneruntque ad eum fratres sui
et proni in terram
dixerunt
servi tui sumus
19quibus ille respondit nolite timere
num Dei possumus rennuere voluntatem
20vos cogitastis de me malum et Deus vertit illud in bonum
ut exaltaret me sicut inpraesentiarum cernitis
et salvos faceret multos populos
21nolite metuere ego pascam vos et parvulos vestros
consolatusque est eos et blande ac leniter est locutus
22et habitavit in Aegypto cum omni domo patris sui
vixitque centum decem annis
et vidit Ephraim filios usque ad tertiam generationem
filii quoque Machir filii Manasse nati sunt in genibus
Ioseph
23quibus transactis locutus est fratribus suis
post mortem meam Deus visitabit vos
et ascendere faciet de terra ista
ad terram quam iuravit Abraham Isaac et Iacob
24cumque adiurasset eos atque dixisset Deus visitabit vos
asportate vobiscum ossa mea de loco isto
25mortuus est expletis centum decem vitae suae annis
et conditus aromatibus repositus est in loculo in Aegypto
EXPLICIT LIBER BRESITHID EST GENESIS