1vocavit autem Iacob filios suos et ait eis
congregamini ut adnuntiem quae ventura sunt vobis diebus
novissimis
2congregamini et audite filii Iacob audite Israhel patrem vestrum
3Ruben primogenitus meus
tu fortitudo mea et principium doloris mei
prior in donis maior imperio
4effusus es sicut aqua non crescas
quia ascendisti cubile patris tui et maculasti stratum eius
5Symeon et Levi fratres vasa iniquitatis bellantia
6in consilio eorum ne veniat
anima mea
et in coetu illorum non sit gloria mea
quia in furore suo occiderunt virum
et in voluntate sua suffoderunt murum
7maledictus furor eorum quia pertinax
et indignatio illorum quia dura
dividam eos in Iacob et dispergam illos in Israhel
8Iuda te laudabunt fratres tui
manus tua in cervicibus inimicorum tuorum
adorabunt te filii patris tui
9catulus leonis Iuda a praeda fili mi ascendisti
requiescens accubuisti ut leo et quasi leaena
quis suscitabit eum
10non auferetur sceptrum de Iuda et dux de femoribus eius
donec veniat qui mittendus est et ipse erit expectatio gentium
11ligans ad vineam pullum suum et ad vitem o fili mi asinam suam
lavabit vino stolam suam
et sanguine uvae pallium suum
12pulchriores oculi eius vino
et dentes lacte candidiores
13Zabulon in litore maris habitabit et in statione navium
pertingens usque ad Sidonem
14Isachar asinus fortis accubans inter terminos
15vidit requiem quod esset bona et terram quod optima
et subposuit umerum suum ad portandum
factusque est tributis serviens
16Dan iudicabit populum suum
sicut et alia tribus Israhel
17fiat Dan coluber in via cerastes in semita
mordens ungulas equi ut cadat ascensor eius retro
18salutare tuum expectabo Domine
19Gad accinctus proeliabitur ante eum et ipse accingetur retrorsum
20Aser pinguis panis eius et praebebit delicias regibus
21Nepthalim cervus emissus et dans eloquia pulchritudinis
22filius adcrescens Ioseph filius adcrescens et decorus aspectu
filiae discurrerunt super murum
23sed exasperaverunt eum
et iurgati sunt invideruntque illi habentes iacula
24sedit in forti arcus eius
et dissoluta sunt vincula brachiorum et manuum illius
per manus potentis Iacob
inde pastor egressus est lapis Israhel
25Deus patris tui erit adiutor tuus et Omnipotens benedicet tibi
benedictionibus caeli desuper
benedictionibus abyssi iacentis deorsum
benedictionibus uberum et vulvae
26benedictiones patris tui confortatae sunt benedictionibus patrum eius
donec veniret desiderium collium aeternorum
fiant in capite Ioseph et in vertice nazarei inter fratres suos
27Beniamin lupus rapax
mane comedet praedam et vespere dividet spolia
28omnes hii in tribubus Israhel duodecim
haec locutus est eis pater suus
benedixitque singulis benedictionibus propriis
29et praecepit eis dicens ego congregor ad populum meum
sepelite me cum patribus meis in spelunca duplici
quae est in agro Ephron Hetthei
30contra Mambre in terra Chanaan
quam emit Abraham cum agro ab Ephron Hettheo in possessionem sepulchri
31ibi sepelierunt eum et Sarram uxorem eius
ibi sepultus est Isaac cum Rebecca coniuge
ibi et Lia condita iacet
32finitisque mandatis quibus filios instruebat
collegit pedes suos super lectulum et obiit
adpositusque est ad populum suum