1dixit Dominus ad Mosen
nunc videbis quae facturus sum Pharaoni
per manum enim fortem dimittet eos
et in manu robusta eiciet illos de terra sua
2locutusque est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
3qui apparui Abraham Isaac et Iacob in Deo omnipotente
et nomen meum Adonai non indicavi eis
4pepigique cum eis foedus
ut darem illis terram Chanaan
terram peregrinationis eorum in qua fuerunt advenae
5ego audivi gemitum filiorum Israhel quo Aegyptii oppresserunt eos
et recordatus sum pacti mei
6ideo dic filiis Israhel ego Dominus
qui educam vos de ergastulo Aegyptiorum et eruam de servitute
ac redimam in brachio excelso et iudiciis magnis
7et adsumam vos mihi in populum et ero vester Deus
scietisque quod ego sim Dominus Deus
vester
qui eduxerim vos de ergastulo Aegyptiorum
8et induxerim in terram super quam levavi manum meam
ut darem eam Abraham Isaac et Iacob
daboque illam vobis possidendam ego Dominus
9narravit ergo Moses omnia filiis Israhel
qui non adquieverunt ei
propter angustiam spiritus et opus durissimum
10locutusque est Dominus ad Mosen dicens
11ingredere et loquere ad Pharao regem Aegypti
ut dimittat filios Israhel de terra sua
12respondit Moses coram Domino
ecce filii Israhel non me audiunt
et quomodo audiet me Pharao
praesertim cum sim incircumcisus labiis
13locutus est Dominus ad Mosen et Aaron
et dedit mandatum ad filios Israhel
et ad Pharao regem Aegypti
ut educerent filios Israhel de terra Aegypti
14isti sunt principes domorum per familias suas
filii Ruben primogeniti Israhelis
Enoch et Phallu Aesrom et
Charmi
15hae cognationes Ruben
filii Symeon Iamuhel et Iamin et Aod
Iachin et Soer et Saul filius Chananitidis
hae progenies Symeon
16et haec nomina filiorum Levi per cognationes suas
Gerson et Caath et Merari
anni autem vitae Levi fuerunt centum triginta septem
17filii Gerson Lobeni et Semei per cognationes suas
18filii Caath Amram et Isuar et Hebron et Ozihel
annique vitae Caath centum triginta tres
19filii Merari Mooli et Musi
hae cognationes Levi per familias suas
20accepit autem Amram uxorem Iocabed patruelem suam
quae peperit ei Aaron et Mosen
fueruntque anni vitae Amram centum triginta septem
21filii quoque Isuar Core et Napheg et Zechri
22filii quoque Ozihel Misahel et Elsaphan et Sethri
23accepit autem Aaron uxorem Elisabe filiam Aminadab
sororem Naasson
quae peperit ei Nadab et Abiu et Eleazar et Ithamar
24filii quoque Core Asir et Helcana et Abiasab
hae sunt cognationes Coritarum
25at vero Eleazar filius Aaron accepit uxorem de filiabus Phutihel
quae peperit ei Finees
hii sunt principes familiarum leviticarum per cognationes suas
26iste est Aaron et Moses quibus praecepit Dominus
ut educerent filios Israhel de terra Aegypti per turmas suas
27hii sunt qui loquuntur ad Pharao regem Aegypti
ut educant filios Israhel de Aegypto
iste Moses et Aaron
28in die qua locutus est Dominus ad Mosen in terra Aegypti
29et locutus est Dominus ad Mosen dicens ego Dominus
loquere ad Pharao regem Aegypti omnia quae ego loquor tibi
30et ait Moses coram Domino
en incircumcisus labiis sum quomodo audiet me Pharao