1dixitque Dominus ad Mosen
ecce constitui te Deum Pharaonis
Aaron frater tuus erit propheta tuus
2tu loqueris omnia quae mando tibi
ille loquetur ad Pharaonem
ut dimittat filios Israhel de terra sua
3sed ego indurabo cor eius
et multiplicabo signa et ostenta mea in terra Aegypti
4et non audiet vos
inmittamque manum meam super Aegyptum
et educam exercitum et populum meum filios Israhel de terra Aegypti
per iudicia maxima
5et scient Aegyptii quod ego sim Dominus
qui extenderim manum meam super Aegyptum
et eduxerim filios Israhel de medio eorum
6fecit itaque Moses et Aaron
sicut praeceperat Dominus ita egerunt
7erat autem Moses octoginta annorum
et Aaron octoginta trium
quando locuti sunt ad Pharaonem
8dixitque Dominus ad Mosen et Aaron
9cum dixerit vobis Pharao ostendite signa
dices ad Aaron tolle virgam tuam
et proice eam coram Pharao
ac vertatur in colubrum
10ingressi itaque Moses et Aaron ad Pharaonem
fecerunt sicut praeceperat Dominus
tulitque Aaron virgam coram Pharao
et servis eius
quae versa est in colubrum
11vocavit autem Pharao sapientes et maleficos
et fecerunt etiam ipsi per incantationes aegyptias et
arcana quaedam similiter
12proieceruntque singuli virgas suas quae versae sunt in dracones
sed devoravit virga Aaron virgas eorum
13induratumque est cor Pharaonis
et non audivit eos sicut praeceperat Dominus
14dixit autem Dominus ad Mosen
ingravatum est cor Pharaonis non vult dimittere populum
15vade ad eum mane ecce egredietur ad aquas
et stabis in occursum eius super ripam fluminis
et virgam quae conversa est in draconem tolles in manu tua
16dicesque ad eum Dominus Deus Hebraeorum misit me ad te dicens
dimitte populum meum ut mihi sacrificet in deserto
et usque ad praesens audire noluisti
17haec igitur dicit Dominus in hoc scies quod Dominus sim
ecce percutiam virga quae in manu mea est aquam fluminis
et vertetur in sanguinem
18pisces quoque qui sunt in fluvio morientur
et conputrescent aquae
et adfligentur Aegyptii bibentes aquam fluminis
19dixit quoque Dominus ad Mosen dic ad Aaron
tolle virgam tuam
et extende manum tuam super aquas Aegypti
et super fluvios eorum et rivos ac paludes et omnes lacus aquarum
ut vertantur in sanguinem
et sit cruor in omni terra Aegypti
tam in ligneis vasis quam in saxeis
20feceruntque ita Moses et Aaron sicut praeceperat Dominus
et elevans virgam
percussit aquam fluminis coram Pharao et
servis eius
quae versa est in sanguinem
21et pisces qui erant in flumine mortui sunt conputruitque fluvius
et non poterant Aegyptii bibere aquam fluminis
et fuit sanguis in tota terra Aegypti
22feceruntque similiter malefici Aegyptiorum incantationibus suis
et induratum est cor Pharaonis
nec audivit eos sicut praeceperat Dominus
23avertitque se et ingressus est domum suam
nec adposuit cor etiam hac vice
24foderunt autem omnes Aegyptii per circuitum fluminis aquam ut biberent
non enim poterant bibere de aqua fluminis
25impletique sunt septem dies postquam percussit Dominus fluvium